Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scio, quod nolueris amorem in te ciuium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis. sed huiusce modi officium in bonis iucundius est, in malis gratius. tota hunc ciuitas, tota planxit Italia. corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. tu nepotem quaerebas, ecclesia sacerdotem. praecessit te successor tuus. quod tu eras, ille post te iudicio omnium merebatur. atque ita ex una domo duplex pontificatus egressa est dignitas: dum in altero gratulatio est, quod tenuerit, in altero maeror, quod raptus sit, ne teneret.

Platonis sententia est omnem sapienti uitam meditationem esse mortis. laudant hoc philosophi et in caelum ferunt, sed multo fortius apostolus: cotidie, inquit, morior per uestram gloriamaliud est conari, aliud agere; aliud uiuere moriturum, aliud mori uicturum. ille moriturus ex gloria est; iste moritur semper ad gloriam.

debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus et quod — uelimus nolimus — abesse longius non potest. nam si nongentos uitae excederemus annos, ut ante diluuium uiuebat humanum genus, et Mathusalae [*](9 cf. Plato Phaedo p. 64 A. Cicero Tusc. disp. I 74 12 I Cor. 15, 31 18 cf. Gen. 5, 27 ) [*]( 1 uolueris DØ ciu. sic] ciuitatis G probeare 31 prouocare G 2 et s.l.m2K adf. G sed] et Gll\',Ka.c.m2 hui.-grat.] amicorum fidele solacium in prosperis iocundius et in malis gratine est i1 3 bonis] nobis D prosperis I7 ioc. rKDWB est] et r\'I\',K (exp.) 4 terre s talia T 5 redita 21 tunc (nc eras.) D 6 pos G2I omn. iud. G 10 est om, XF omnem-mortis] omnis uita sapientis meditatio mortis est r omnium K\'l\' sapienti (ex -tia) 91 sapientis (ex -es m2) T sapientium cet. uita KY 11 laud.fer. om. D cael. usque S fecerunt s fortior Ψ 12 cott. GDØ quot. S glor. uestr. S 13 est] add. enim S coronari GK coronare P quart. aliut K (ex at m2) D aut y 14 est ex gloria S moriturus GD*F,Ka.r. 15 promeditari s quod] quo K 16 quod] quo G uellimus (corr.) nollimus G abesse ex abise K abisse s adesse G 17 si—genus] etiam si nongentes quisque uixerit annis J* • nungentos (nun s.l.Ø) GKDØ nongentes r,xFa.c. annis r,Ka.c. 18 ut] et s matusalae (-Ie F) TF matussale (ex -6) B mathu- I salem SI )

567
nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desisset. etenim inter eum, qui decem uixit annos, et illum, qui mille, postquam idem uitae finis aduenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.