Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ad conparationem quidem superiorum modica sunt, quae dicturi sumus, sed et in paruis idem animus ostenditur. ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, uermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis ueneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso uerbo reddendam esse rationem.

erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pauimenta tersa, si ianitor creber in porta, uela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si uasa [*](17 cf. Matth. 12, 36 ) [*](1 marsopp. K marsup. DØB uenantur ΓΦΨ uenerentur Kp.c.m2DB 2 sint] et incipiunt T monachi] esse clerici T erant T 3 et possedent T qua s diabulo rKs 4 habuerunt ΓΨ,Ka.c.m2 habebant G suspirat T 5 ante mundus P medicos K\'l\'a.c.m2 Nepot.-8 ornatum] ille uerus est monachus, qui aurum contempnet et scripturas sectatur et, dum in paupertate incedit, laetatur ornatior animae suae inuistigat ornatum r 6 sedulas G schidulas s schedulas S sicut om. D in om. s 9 comparatione G 10 et om. D in om. s parui fidem Kp.c,m2Ø paruis id est xI\'a.c.m2 ut] et <P 11 et in terra GDØ 12 et om. S lielefantis B camellis G aequis s bobus S 13 et 8. Z. m2B, om. G<P queque s 16 aeque—est] sic caue minora quomodo et maiora peccata r aeque] quae G pr. et om. D<P 17 ocioso sermone 0 uerbo otioso r 18 ergo] enim GKDY solli D sollicitus minister G 20 porte <P porta si G pr. si] sic D sacrificium 1\' ) [*](3G* )

564
lucentia; et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium. ubicumque eum ecclesia quaereres, inuenires.

nobilem uirum yuintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen inuenit; et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt. quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena uirtutibus in uariarum artium redundat elegantiam.

unde et apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est. hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diuersis floribus et arborum comis uitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam uisu, laborem presbyteri et studium testaretur.