Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Maria Magdalene ipsa est, a qua septem daemonia expulerat, ut, ubi abundauerat peccatum, superabundaret gratia; quae, quia dominum hortulanum putabat et quasi cum homine loquebatur et quaerebat uiuentem cum mortuis, recte audit: noli me tangere, et est sensus: \'non mereris meis haerere uestigiis nec adorare quasi dominum et eius tenere pedes, quem non aestimas surrexisse. tibi enim necdum ascendi ad patrem meum.\' ceterae uero mulieres, quae pedes tangunt, dominum confitentur [*]( 3 ) et merentur eius haerere uestigiis, quem ad patrem ascendisse confidunt. quamquam, etiamsi eadem mulier in diuersis euangeliis et tenuisse pedes et non tenuisse referatur, facilis solutio sit, cum potuerit primum corripi quasi incredula et postea non repelli quasi ea, quae errorem confessione mutauerat, quod et de latronibus intellegi potest, cum alius euangelista utrumque blasph\'emasse, alius narret alterum esse confessum.

Extrema schedula continebat, utrum post resurrectionem quadraginta diebus cum discipulis dominus conuersatus sit et numquam alibi fuerit an latenter ad caelum ascenderit atque descenderit et nihilominus apostolis sui praesentiam non negarit.