Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc ex ipsius continentia loci sciri potest, quod sancti, qui in aduentu saluatoris in corpore fuerint deprehensi, in isdem corporibus [*](1 cf. IL Cor. 12, 4 5 cf. Matth. 25, 33 9 cf. adu. Iou. II 18. 22 12 cf. Matth. 13, 48, cf. adu. Iou. II 22 14 cf. I Thess. 4, 14-16 18 cf. Apoc. 11, 3-7 20 cf. I Cor. 15, 50—54 ) [*](1 reuelaret AB renelauerit o se (s. I., del.) reuelarit 99 alioqui S paradyso A,IIp.c.m2 5 stant IID,oBp.c.m2 a] ad ADa.r. 6 edi B qui] add. stant g sunt 7 me om. D dix. al. B 8 di- xissc D 9 dictandi H distincti D 11 eadem D cam 91 ea A quae(e)stione Ap.c.D 12 piscis SSL,Aa.c.m2 separabuntur S pene Do 14 tertio II$ia aduentum D 16 non s. I. B his] is B qui ex quae m2A 17 in corp. om. D et] ut B 18 cum et] et cum D cnoc B 19 elias S apocalipsin B apocalipsi © apocalypsl GD abocatlypsin s 20 scilicet et Φ scilicet ut Da.c. 21 loci cont. o sciri pot.] scriptum est o scire ΑΦ,a.c. 22 fuer. depr. in corp. S alt. in om. s isdem JZSB hisdem cet. iisdem S )

544
occurrant ei, ita tamen, ut inglorium et con-upturn et mortale gloria et incorruptione et inmortalitate mutetur, ut, qualia corpora surrectura sunt, in talem substantiam etiam uiuorum corpora transformentur. unde dicit alio loco apostolus: propter quod nolumus spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale hoc a uita, ne scilicet corpus ab anima deseratur, sed anima habitante in corpore fiat inclitum, quod

ante inglorium fuit, de Enoch autem et Helia, quos uenturos Apocalypsis refert et esse morituros, non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritaliter intellegendus sit, ut nos aestimamus, aut, si carnalem interpretationem sequimur, Iudaicis. fabulis adquiescendum sit, ut rursum aedificeturHierusalem et hostiae offerantur in templo et spiritali cultu inminuto carnales obtineant caeremoniae.

Quartum est, quod quaesisti, quomodo in Iohannis euangelio post resurrectionem dicatur ad Mariam Magdalenen: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum, et rursum in Matheo scriptum sit, quod ad uestigia saluatoris mulieres corruerint, cum utique non sit id ipsum [*]( 4 *II Cor. 5, 4 8 cf. Apoc. 11, 3-7 17 Ioh. 20, 17 18 cf. Matth. 28, 9 ) [*]( 1 inglorium in ras. mSB corruptiuum B mortalem BDa.c.,θ 2 gloriae A ium. mutetur (in mg. at utantur ml) II -tem (m del.) utetur (ex utentur m2) D 3 corp.] add. mortuorum S sunt resurrectura B resurrectura <P sint 11D qualem 0 etiam subst. B uirorum B 4 unde et cP alio 2L1 in alio cet. 5 expoliari IIDB superuestire 2IA adsorb. A obserueatur (a eras.) D 6 mort. hoc] quod mort. hoc est B 7 habitauit Ba.c. inclytum GilA 8 elia S uent.] futuros 21A 9 apocalipsis SJS ab(ap-p.c.)ocatlypsis <P et esse] esse et 0 est istius] estius 21 istius A 11 existimamus S aut] ut A 12 iudaeicis Gp.c.m2 acq. S rursus 77 13 iher. B ier. S 14 carnalis cP obteneant 2l,S5a.c. obteneat Aa.c.mS optineant GDoB caeremoniae \'&Il,Aa.c.m2 cae(ceGp.r.)rimoniae (cerimonias B) cet. optineant cerimonias s. I. B 15 in om. cP 16 maria G Magdalenen scripsi -nem 21 -nae GADo -nam cet. 17 nolit ne cP 18 matheum Aa.c.m2 mattheo G ad s. I. m2A, om. 19 corruerent %Aa.c.m2 idj ad A )

545
tangere post resurrectionem pedes eius et non tangere.

Maria Magdalene ipsa est, a qua septem daemonia expulerat, ut, ubi abundauerat peccatum, superabundaret gratia; quae, quia dominum hortulanum putabat et quasi cum homine loquebatur et quaerebat uiuentem cum mortuis, recte audit: noli me tangere, et est sensus: \'non mereris meis haerere uestigiis nec adorare quasi dominum et eius tenere pedes, quem non aestimas surrexisse. tibi enim necdum ascendi ad patrem meum.\' ceterae uero mulieres, quae pedes tangunt, dominum confitentur [*]( 3 ) et merentur eius haerere uestigiis, quem ad patrem ascendisse confidunt. quamquam, etiamsi eadem mulier in diuersis euangeliis et tenuisse pedes et non tenuisse referatur, facilis solutio sit, cum potuerit primum corripi quasi incredula et postea non repelli quasi ea, quae errorem confessione mutauerat, quod et de latronibus intellegi potest, cum alius euangelista utrumque blasph\'emasse, alius narret alterum esse confessum.

Extrema schedula continebat, utrum post resurrectionem quadraginta diebus cum discipulis dominus conuersatus sit et numquam alibi fuerit an latenter ad caelum ascenderit atque descenderit et nihilominus apostolis sui praesentiam non negarit.

si deum dei filium consideres, de quo sermo est, et illum esse, qui loquitur: nonne caelum et terram ego repleo, [*]( 1 cf. Marc. 16, 9 3 cf, Rom. 5, 20 4 cf. roh. 20, 15 5 cf. Luc. 24, 5 Ioh. 20, 17 15 cf. Matth. 27, 38-40. 44. Marc. 15, 27 -30. 32. Luc. 23, 39-43 17 cf. Act. 1, 3 22 *Hier. 23, 24 ) [*]( 1 maria s. l. s 2 magdalene$l,Ba.c.m2 -nae GADo -na cet. est ipsa <P expulerit Bp.c.m2 3 et gratia B 4 hortolanum UABB, Ha.c.. hominibu3 WA 5 audiuit INJDØ 7 deum D et] nec IIDB quao A 8 existimas S 11 diu. in S 12 refertur D 13 prim. corrigi D corrigi prim. S 14 reppelli AIIo errore A confusione o 15 et om. IID -aliis s 17 extr.] quinta II scedu(o23)la Ap.r.IPaoB scidula G (c ex ch) D scydola <P resurrectione <P 18 dom. (s. l.) cum disc. 23 cum disc. s 19 fuerint B laetentur s ascendit II 20 discend. Φ, Aa.c.m2 apostolus W,Aa.c.tn2 suam INJDØ 21 dominum 77 dei s. I. A consideras S oris s 22 qui] quid cJ) terra A inpleo G ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 35 )

546
dicit dominus, et de quo alius propheta testatur: caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, et rursum alibi: qui tenet caelum palmo et terram pug.illo, de quo Dauid canit: quo ibo ab spiritu tuo et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero ad infernum et habitauero in extremis maris, etenim ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua, profecto non ambiges etiam ante resurrectionem sic in dominico corpore habitasse deum uerbum, ut et in patre esset et caeli circulum eluderet atque in omnibus. infusus esset et circumfusus, id est, ut cuncta penetraret interior et contineret exterior.

stultum est ergo illius potentiam unius corpusculi paruitate finire. quem non capit caelum. et tamen, qui ubique erat, etiam in filio hominis totus erat; diuina quippe natura et deus sermo in partes secari non potest nec locis diuidi, sed, cum ubique sit, totus ubique est. erat igitur uno eodemque tempore et cum apostolis quadraginta diebus et cum angelis et in patre et in extremis finibus maris erat.

in omnibus locis uersabatur: cum Thoma in India, cum Petro Romae, cum Paulo in Illyrico, cum Tito in Creta, cum Andrea in Achaia, cum singulis [*]( 1 *Esai. 66, 1 3 *Esai. 40, 12 4 *Ps. 138, 7—10 18 cf. Act. 1, 3 ) [*]( 2 tronus Ga.c.B tronas <Pa.c. scabillum UΒΦ 3 palmo (psalmo CP) cael. G llfBDCP 4 dauit 0 ab] a ΙΙΦΒ,a.c. 5 quo a facie tua$IA 6 ibi] illic B ascendero D ad] in ΙΙΒΦ infern.] add. ades IID, add. ades si sumsero peunas meas diluculo in mg. m2B et] et si II 7 ibi s. l. 39 mihi D, Uln. <P 8 deducit 0 pr. me 8. I. m2B continebit IID alt. me s. I. m211, om. B tua s. I. B perfecto 0 10 pr. et om. B 11 clauderet IIDoB inf.] fusus 9IA esset] est G 12 ut in cuncta 77 int. et] introiret UA ext. om. 0 13 ergo] igitur S corporis ex corporali B finiri IID,Bp.c.m2 15 dei IBSD,Bp.c.m2 sermo] uerbum CPa.c. 16 secare A secare ne (ne exp.) 21 seccari (ri a. l.) 0 cum ub.] ubicumque B 17 igitur] ergo B et om. B 19 mar. fin. g erat] add. et Jlo 20 tonia B illir. IIBB hyllyr. <P hilir. D 21 andreo 0 )

547
Epistola et apostolicis uiris in singulis cunctisque regionibus. quod autem dicitur deserere quosdam uel non deserere, non naturae illius terminus ponitur, sed eorum merita describuntur, apud quos esse dignatur. [*]( 1 et apost.] apost. et B 2 quosd. des. S 3 discribuntur 3L4 4 esse] uel (om. g) esse uel non esse BS dedignatur ΙΙΒΦ add. amen. explicit ad marcellam de V noni testamenti questionibus G explicit de V questionibus D ) [*](35* )

548