Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Audi ergo, mi conserue, amice, germane, ausculta paulisper, quo in scripturis sanctis calle gradiaris. totum, quod legimus in diuinis libris, nitet quidem et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. qui esse uult nuculeum, frangit nucem. reuela, inquit Dauid, oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. si tantus propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putas paruulos et paene lactantes inscitiae nocte circumdari? hoc autem uelamen non solum in facie Moysi, sed et in euangelistis et in apostolis [*]( 16 cf. Plautus Curc. 55 17 Ps. 118, 18 20 cf. Ex. 34. 33. II Cor. 3, 13-18 ) [*]( 1 qua tant.] quantum Øk uerbum s laudatuy N 2 pendit PDk altero] alterius <P quicq. Pp.c.NkB adsumeris <P 3 finis in <P 4 theudosius <P a om. k 5 purpura <P futuri seculi DkB 6 uirtutis <P,Bp.c.m2 exercitus D .8 aonius s helicoues s eliconis k,B (i alt. ex e m2) elicones D 9 syon k ithabir. Nk inthabyr. D italyr. s syna DØk sinS P tert. et om. k excessa B script. om. S 10 misteria Pa.e.ØB 11 tradere s proph.] scripturarum g 13 mi] me DkB absculta N aubsculta (b eras.) k 14 quod <P sanctis om. k 15 fulgit ra.e.m2D 16 est in med. B est om. r esse ps esse uel (utrumque exp.) edere B edere TDNk nuculeum P nucleum (ex nuceum B) cet. 17 frangat k oculus iTis <P meos om. P 19 qua] quia s 20 lactentes Φ,Bp.c.m2 inscitiae (sc ex c) P inscientiae (-tia DB) cet. 21 faciem DB pr. et] etiam N, om. DkB tert. in PN, om. cet. apost. etiam B )

539
positum est.

turbis saluator in parabolis loquebatur et contestans mysticum esse, quod dicebatur, aiebat: qui habetaures audiendi, audiat. nisi aperta fuerint uniuersa, quae scripta sunt, ab eo, qui habet clauem Dauid, qui aperit et nemo eludit, eludit et nemo aperit, nullo alio reserante pandentur. si haberes hoc fundamentum, immo quasi extrema manus in tuo opere duceretur, nihil pulchrius, nihil doctius nihilque Latinius tuis haberemus uoluminibus.