Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

\'Quol\'sum\', inquies, Chaec tam longo repetita priucipio?\' uidelicet ne quicquam fidei tuae deesse putes, quia Hierosolymam non uidisti, nec nos idcirco meliores aestimes, quod huius loci habitaculo fruimur, sed siue hic siue alibi aequalem te pro operibus tuis apud deum nostrum haber6 mercedem.

reuera, ut simpliciter motum mentis meae fatear, considerans et propositum tuum et ardorem, quo saeculo renuntiasti, differentias in locis arbitror, si urbibus et frequentia urbium derelicta in agello habites et Christum quaeras in solitudine et ores solus in monte cum Iesu sanctorumque tantum locorum uicinitatibus perfruaris, id est, ut et urbe careas et propositum monachi non amittas.

quod loquor, non de episcopis, non de presbyteris, non de clericis loquor, quorum aliud officium est, sed de monacho et monacho quondam apud saeculum nobili, qui idcirco pretium possessionum suarum ad pedes apostolorum [*]( 6 Ps. 84, 12 9 cf. Cicero de orat. III 91 23 cf. Act. 4, 35 etc. ) [*](1 iobis N iouis fuit B more N 2 gentibus B extim. B existiman- tibus S 4 bethleem Pk,Bp.c.m2 bethlehem N bethlem cet. 5 nostra Dk et] nec fi august. S angust. (angussimum Pa.c. antissiinum D) codd. orbis k, om. B urbis cet. 6 horta DNk locus DΦ,Na.c.ka.c.m.2 thamuz cĮJk thatmuz P tatmuz D tathmoz N mooz B 8 uagit D 9 quorsum P cur cet. 10 ut nequicquam 0 nec DB quidquam g hierosolim. Pk hierusoly(ιΦ)m. DcĮJN ihero(u s.l.m2)solim. B 12 alibi! add. habites N 13 tuis] add. scito D dominum Dk nostrum P n q\', om. DNk,B (credas m2) merc.] add. expecta N 14 motum ΡΦ motus eel. 17 queres 0 19 ut et om. Φ urbem D turba k 20 non de presb. om. k 22 de om. Φ et] de add. DNk et mon. om. B nob. ap. sec. Dk )

533
posuit docens pecuniam esse calcandam, ut humiliter et secreto uictitans semper contemnat, quod semel contempserat.

si crucis et resurrectionis loca non essent in urbe celeberrima, in qua curia, in qua ala militum, in qua scorta, mimi, scurrae et omnia sunt, quae solent esse in ceteris urbibus, uel si monachorum solummodo turbis frequentaretur, expetendum reuera huiusce modi cunctis monachis esset habitaculum; nunc uero summae stultitiae est renuntiare saeculo, dimittere patriam, urbes deserere, monachum profiteri et inter maiores populos peregre uiuere, \'quam eras uicturus in patria. de toto huc orbe concurritur; plena est ciuitas uniuersi generis hominibus et tanta utriusque sexus constipatio, ut, quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris.