Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Denique et tu audita sententia saluatoris: si uis perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et ueni, sequere me, uerba uertis in opera et nudam crucem nudus sequens expeditior et leuior scandis scalam Iacob. tunicam mutas cum animo nec pleno marsuppio gloriosas sordes adpetis, sed puris manibus et candido pectore pauperem te et spiritu et opibus gloriaris.

jaihil est enim grande tristi et lurida facie uel simulare uel ostentare ieiunia, possessionum reditibus abundare et uile iactare palliolum. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit nec putauit se posse et uirtutes simul et diuitias possidere. nos suffarcinati auro Christum pauperem sequimur et sub praetexto elemosynae pristinis opibus incubantes quomodo possumus aliena fideliter distribuere, qui nostra timide reseruamus? plenus \'uenter facile de ieiuniis disputat.

non Hierosolymis fuisse, sed Hierosolymis bene uixisse laudandum est. illa, illa expetenda est ciuitas, non quae occidit prophetas et [*]( 1 *Matth. 19, 21 4 cf. Gen. 28, 12 10 cf. locos a Zellero II l9 p. 245, 1 adlatos 16 cf. Cicero pro Mnrena 12 18 cf. Matth. 23, 37. Luc. 13, 34 ) [*]( 1 audito <P 2 uade] add. et k 3 uerba-7 glor.] beatus est, qui diuinas scripturas legens uerba uertit in opera (ex opere m2) et nudam crucem nudus sequens puris manibus et candido pectore pauperem se et spiritu et opibus gloriatur r opere ra.e.m2CP 4 sequeris N ascendis DNkB 5 tonicam P marsupio CPR 6 gloriosia sordis <P 7 paupere N pauperum cP operibus S 8 lucida Da.c.mS liuida Ba.c. faciem <P iei. uel ost. B ostendere k 9 possessionem P<P habundare DCPB et s. l. m2k, om. DB uilem Dk uilia ex uili m2B palliola B 10 crathes N cretes <I>a.c. socrates Bp.c.m2 tebanus P sthebanus <P diuitissimus D 12 nec put.—possid.] nemo potest et uirtutes simul et diuitias possidere r sim. posse et uirt. S Vr- et om. B 13 subsarcinati D pauperum </J 14 praetexto PCP -tu cet. ele(iCP)mosin(a)e CPNk helemosine DB pristinibus P 15 poss. al.] al. (s. I.) maxima poss. <P timidi P 16 de iei. fac. cP hiero(urCP)solimis TPCP ierosolimis B hierusoly(iN)me DN hierosolimae k 17 hierosolimis Pk hierusoli(yU)mis rDCPN iherosolimis B laudandus k laudabilem (m del. m2) T 18 illa illa PrJJk illa cet. exp.] add. illa laudanda s ) [*]( HV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 34 )

530

Christi sanguinem fudit, sed quam fluminis impetus laetificat, quae in monte sita celari non potest, quam matrem sanctorum apostolus clamitat, in qua se municipatum cum iustis habere laetatur. <