Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

noli, inquam, fidem pensare temporibus nec me idcirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu coeperim militare. Paulus apostolus in uas electionis de persecutore mutatus nouissimus in ordine, primus in meritis est, quia, extremus licet, plus omnibus laborauit. ludas, qui quondam audierat: tu autem, homo, dux meus et notus meus; in domo dei ambulauimus cum consensu, proditor amici, magistri, saluatoris arguitur et nodum informis leti trabe nectit ab alta.

at e contrario latro crucem mutat paradiso et facit homicidii poena martyrem. quanti hodie diu uiuendo portant funera sua et quasi sepulchra dealbata pleni sunt ossibus mortuorum! subitus calor longum uincit teporem. [*]( 1 *Sap. 4, 8 2 cf. Num. 11, 16 4 cf. Dan. 13 (= Sus.), 42-62 8 cf. Act. 9, 15 9 cf. I Cor. 15, 10 10 *Ps. 54, 14-15 12 cf. Matth. 26, 46 etc. 14 Verg. Aen. XII 603 cf. Matth. 27,.5 etc. 15 cf. Luc. 23,43 16 cf. Cyprian. de lapsis c. 30, p. 259, 24 H. 17 cf. Matth. 23, 27 ) [*]( 1 sapientia P ad (s. I. m2) sapientiam k sapientiam cet. solomone Φ teste P testante cet. 2 eius] est Φ moyse Φ moses k 3 scit <P presb. s. I. m2B, om. DN 4 daniel B et P, om. cet. 6 pensare] seruare k hic circo B 8 in s. l. m2B, om. N; add. pallida D mutatur Φ 9 pr. in om. k primis P et primus N in mer.-quond. om. 0 quia et k 11 homo] add. unanimis N, add. qui simul mecum dulces capiebus cibos g alt. meus] add. primus in meritis est ex (sic) quia extremus licet plus omnibus laborauit iudas qui quondam Φ domini DNB 12 amici] add. et g mag.] add. et s. I. m2B 13 arg.] add. uoce B s. l. m2 S 14 nondum rĮJ,kBa.c. loeti Pk tabe Pa.c. 15 at om. DkB. e om. B latronem cmi DNB paradyso PDN homidii Pa.e. 16 poenam S martyrem P -rum Φ -rium cet. quanti-18 tep.] subitus calor longum uincit tep. (ex temp. m2) quia (del. m2) multi diu uiuendo portant funera sua et quasi sepulchra dealbata plena sunt ossibus mortuorum P quanta 0 17 se- pulcra PNB pleniPplena cet. (etiam F) 18 temporem Fa.c.m2<P,Ba.c. )

529