Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

idem Marcus inducit adpharisaeossaluatoremloquentem: numquam legistis, quid fecerit Dauid, quando necessitatem habuit et esuriuitipse et socii eius, quomodo ingressus est domum dei sub Abiathar pontifice et panes propositionis comedit, quibus non licebat uesci nisisolis sacerdotibus?

legamus Samuhelem — siue, ut in communi habetur titulo, Regnorum libros — ibique repperiemus non \'Abiathar\' scriptum esse, sed \'Achimelech\' pontificem, qui postea a Doec cum ceteris sacerdotibus Saul iubente percussus est. pergamus ad apostolum Paulum. scribit ad Corinthios: si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. sed, sicutscriptum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit deus diligentibus s e.

solent in hoc loco apocryphorum quidam deliramenta sectari [*]( 4 *Marc. 2, 25—26 9 cf. 1 Reg. 21, 1-6 11 cf. I Reg. 22, 18 H *I Cor. 2, 8-9 ) [*]( 1 non ex nos W isaia WB ysaia S esaia uQZD tert. in u W, om. cet. 2 solueat W 4 marchus WB fariseos QB numq.] non Z 5 quando-eius] in mg. m22, om. QDS quando-esur.] cum esuriret B necessitate W necesse u 6 egressus W 7 est om. S panis u W 8 commedit Za.r.S 9 solis uS, om. cet. samuelem WB siue] simul DS in in mg. m22, om. QDS 10 comuni S; add. simul s. l. 2 tit. hab. S reperiemus ZS repperimus u 11 habiathar W,2a.r. acliimelech (-lec u) ttWB abimelech QSDS 12 doec uWB dohec D doech QS,2 (ex dec m2) doeg S saule iub. perc. est cum cet. sac. 2 saul uW saule cet. iub.] uiuente D 13 scribit—p. 520, 12 inquit] haec omnia in mg. ml, in textu: qui exempla de isaia propheta sumens (haec del. ml) ecce inquit B scripsit 2 qui scribit B chor. W corr. Z 14 numquam om. S domino W maiest. u gloriae cet. gloriae non S 15 quod] quae QZDS quomodo W oculos W 16 aures uW,2a.c. ascend. u W -dit cet. 17 parauit W 18 hoc] isto QZDS apocryf. Q apocriph. 2 apocrif. uDBS aphocriph. W deleram. W2 )

520
et dicere, quod de Apocalypsi Heliae testimonium sumptum sit, cum in Isaia iuxta Hebraicum ita legatur: a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt. oculus non uidit, deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. hoc Septuaginta multo aliter transtulerunt: a saeculo non audiuimus neque oculi nostri uiderunt deum absque te et opera tua uera et facies expectantibus te misericordiam.

intellegimus, unde sumpsit testimonium, et tamen apostolus non uerbum expressit e uerbo, sed παραϕραστιϰω̄ς eundem sensum aliis sermonibus indicauit. in epistula ad Komanos idem beatus apostolus exemplum de Isaia propheta sumens: ecce, inquit, ponam in Sion lapidem offensionis et petram scandali. discordat a translatione ueteri et tamen cum Hebraica ueritate concordat. in Septuaginta enim contrarius sensus est: non ut lapidi offensionis occurretis neque ut petrae ruinae, cum apostolus quoque Petrus Hebraeis Pauloque consentiens ita posuerit: incredulis autem lapis offensionis et petra scandali.

ex quibus uniuersis perspicuum est apostolos et euangelistas in interpretatione ueterum scripturarum sensum quaesisse, non uerba, nec magnopere de ordinatione sermonibusque curasse, cum intellectui res paterent.\' [*]( 2 Esai. 64, 4 (sec. Hebr.) 6 *Esai. 64, 4 (sec. LXX) 12 *Rom. 9, 33 15 *Esai. 8, 14 18 *I Petr. 2, 7 ) [*](1 quod om. S apocalipsi uWBS helyae 2 eliae g helie (s. 1. * ecie add. m2) B ecclesiae QDS 2 isaia W e isaia u ysaia S esaia QZD esaya B leg. ita 2 3 nec S perciperunt \\i,2a.c.m2 4 deum Dp.c.m2 expeccantibus u 5 te om. WS 6 nostri] non uW nostri non D 7 te om. Q uera et sic codd. omnes 9 sumpsit uW sumptum sit cet. 10 e] de B puraprasticos W ita ΡΑΦΡΑCTIKWC D ita APaPACITCUJC Q alii u sermonum W 11 heat. ap.] ap. paulus S 12 de] e ua.c.m2 isaia u ysaia S esaya B esaia cet. proph. om. WBS 13 syon BS offensionem u 14 a eras. W cum S translacio W. ebraica W,2a.c. 15 non] nam D 16 occurratis Q occurreretis B occurrentis D occurrenti S 20 in s. l. 2, om. D scriptarum ua.e.m2 21 de om. W oIdin. u ordine cet. 22 cum] dum S intellecturi u intellectu D pateret W )

521

Lucas, uir apostolicus et euangelista, scribit Stephanum, primum Christi martyrem, in Iudaica contentione narrantem: in septuaginta quinque animabus descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse etpatresnostri et translati sunt in Sychem; et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor, filii Sychem.

hic locua in Genesi multo aliter inuenitur, quod scilicet Abraham emerit ab Efron Chetheo, filio Saar, iuxta Chebron quadringentis didragmis argenti speluncam duplicem et agrum circa eam sepelieritque in ea Sarram, uxorem suam. atque in eodem libro postea legimus reuertentem de Mesopotamia Iacob cum uxoribus et filiis suis posuisse tabernaculum ante Salem, urbem Sicimorum, quae est in terra Chanaan, et habitasse ibi et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emmor, patre Sychem, centum agnis et statuisse ibi altare et inuocasse deum Israhel.

Abraham non emit specum ab Emmor, patre Sychem, sed ab Efron, [*]( 3 Act. 7, 14-16 & cf. Gen. c. 23 11 cr. Gen. 33, Hs-20 ) [*]( 1 stefanum u 2 martirem xpi B xIIi in mg. m22, om. Q martirem WQBS contione Zp.c. concione B 3 discendit W 4 egypt. S egipt. WB est] et ua.c.m2 5 pr. et] e W, om. s stychem u sichem WBS syschem D sepulcro B 7 emor 2DS filii] filiis B patris S sichem 2ES 8 efron u ephron B ephrom ex eprom W effron cet. c(eras.)eththeo W ceteo B hetheo D ętheo Q,2 (h m2) etheo S 9 iil. Saar] spatium uacuum reliquit ml, filio sor inseruit m2 u saari B soor 2 sor um2 seor S chebron u cebron WB hebron QD ebron 2S didragmis 2p.c.m2B didracmis W dragmis cet. drachmis S 10 eam—postea om. Q eam s. l. 2 eum W in ea om. 2 11 saram 2BS adque u et que W leg. libro post. W 12 reuertente 2 uxore W suis et fil. B 13 pos. om. (s. I. fixisse m2) u sycim. QD siccim. S sichim. B sychim. S 14 channaan u chanan 2a.c.m2 canaan B emise\' Wa.c.m2 emisisse 2a.r. 15 emmor uQW emor cet. patrem W sichem WZBS 16 altarem u inuoc.] add. ibi S 17 specu Q speluncam Wp.c.m2B emmor uQB emor cet. patre Sychem om. D patrem W sichem WZBS efron QS efrom u ephron B ephrom W effron 2D )

522
filio Saar; nec sepultus est in Sychem, sed. in Chebron, quae corrupte dicitur Arboc. duodecim autem patriarchae non sunt sepulti in Arboc, sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham, sed a Iacob. differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant et intellegant non uerba in scripturis consideranda, sed sensum.