Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

res ita anno et sex mensibus transiit, donec supra dicta interpretatio de scriniis eius nouo praestrigio Hierosolymam conmigrauit. nam quidam pseudomonachus uel accepta pecunia, ut perspicue intellegi datur, uel gratuita malitia, ut incassum corruptor nititur persuadere, conpilatis chartis eius et sumptibus ludas factus est proditor deditque aduersariis latrandi contra me occasionem, ut inter inperitos contionentur me falsarium, me uerbum non expres sisse de uerbo, pro \'honorabili\' dixisse \'carissimum\' et maligna interpretatione — quod nefas dictu sit — ϰἰδεσιμώτατον noluisse transferre. haec et istius modi nugae crimina mea sunt.

Ac primum, antequam de translatione respondeam, uolo [*]( 1 cf. Ennii epigr. II p. 215 V2 et locos a Vahleno ibi adlatos ) [*]( 1 haec om. W uolutaret Q 3 cepit WBS; add. namque (nam exp. S) DS eam sibi B 5 alloquii Ba.c. eloqui WZa.c. paenitus itZ poenitus QW 6 accito u atque accito Za.c.m2 accitoque (acit. D) cet. paginam WD 7 capita uW,Ba.c.m2 capitula cet. 8 contineret Za.c.i add. uel Z- flagitarat ujYB -tauerat cet. 9 ab eo om. L1 ut om. W 10 ne B prodiret Bp.c.m2 11 transit (2,2a.c. 12 praestrigio u praestigio cet. hierosolim. uQW,Zp.c.m2 hierusoly(iZ)m. Za.c.m2D ihe(ieS)rosolim. BS pseudomonacus Za.c.B seudomonachus Wa.c.m2 13 peccunia Q dat. int. S 14 ut om. D nitatur W 15 chartis uD cartis cet. et] ex Wp.c,m2 16 aduernarius W blatterandi Qa.c. occasa. u 17 peritos QS continentur Za.c.m2 19 dictum ti WD,Za.c. άἰδεσιμώτατον uB, monstra praebent cet.; add. itekav uel πάππαν Marte corruptum codd. praet. uS • uoluisse u 20 hae Z heg B 21 ac] haec Q )

506
interrogare eos, qui malitiam prudentiam uocant: unde apud uos exemplar epistulae? quis dedit? qua fronte profertis, quod scelere redemistis? quid apud homines tutum erit, si nec parietibus quidem et scriniis nostra possumus secreta celare? si ante tribunalia iudicum hoc uobis crimen inpingerem, reos legibus subiugarem, quae etiam pro utilitate fisci delatoribus poenam statuunt et, cum suscipiant proditionem, damnant proditorem.