Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Lucas, uir apostolicus et euangelista, scribit Stephanum, primum Christi martyrem, in Iudaica contentione narrantem: in septuaginta quinque animabus descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse etpatresnostri et translati sunt in Sychem; et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor, filii Sychem.

hic locua in Genesi multo aliter inuenitur, quod scilicet Abraham emerit ab Efron Chetheo, filio Saar, iuxta Chebron quadringentis didragmis argenti speluncam duplicem et agrum circa eam sepelieritque in ea Sarram, uxorem suam. atque in eodem libro postea legimus reuertentem de Mesopotamia Iacob cum uxoribus et filiis suis posuisse tabernaculum ante Salem, urbem Sicimorum, quae est in terra Chanaan, et habitasse ibi et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emmor, patre Sychem, centum agnis et statuisse ibi altare et inuocasse deum Israhel.

Abraham non emit specum ab Emmor, patre Sychem, sed ab Efron, [*]( 3 Act. 7, 14-16 & cf. Gen. c. 23 11 cr. Gen. 33, Hs-20 ) [*]( 1 stefanum u 2 martirem xpi B xIIi in mg. m22, om. Q martirem WQBS contione Zp.c. concione B 3 discendit W 4 egypt. S egipt. WB est] et ua.c.m2 5 pr. et] e W, om. s stychem u sichem WBS syschem D sepulcro B 7 emor 2DS filii] filiis B patris S sichem 2ES 8 efron u ephron B ephrom ex eprom W effron cet. c(eras.)eththeo W ceteo B hetheo D ętheo Q,2 (h m2) etheo S 9 iil. Saar] spatium uacuum reliquit ml, filio sor inseruit m2 u saari B soor 2 sor um2 seor S chebron u cebron WB hebron QD ebron 2S didragmis 2p.c.m2B didracmis W dragmis cet. drachmis S 10 eam—postea om. Q eam s. l. 2 eum W in ea om. 2 11 saram 2BS adque u et que W leg. libro post. W 12 reuertente 2 uxore W suis et fil. B 13 pos. om. (s. I. fixisse m2) u sycim. QD siccim. S sichim. B sychim. S 14 channaan u chanan 2a.c.m2 canaan B emise\' Wa.c.m2 emisisse 2a.r. 15 emmor uQW emor cet. patrem W sichem WZBS 16 altarem u inuoc.] add. ibi S 17 specu Q speluncam Wp.c.m2B emmor uQB emor cet. patre Sychem om. D patrem W sichem WZBS efron QS efrom u ephron B ephrom W effron 2D )

522
filio Saar; nec sepultus est in Sychem, sed. in Chebron, quae corrupte dicitur Arboc. duodecim autem patriarchae non sunt sepulti in Arboc, sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham, sed a Iacob. differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant et intellegant non uerba in scripturis consideranda, sed sensum.

uicesimi primi psalmi iuxta Hebraeos id ipsum exordium est, quod dominus est locutus in cruce: heli heli lama zabtani, quod interpretatur: deus, deus meus, quare me dereliquisti? reddant rationem, cur septuaginta translatores interposuerint: \'respice me\'. ita enim uerterunt: deus, deus meus, respice me, quare me dereliquisti? respondebunt utique nihil in sensu damni esse, si duo uerba sunt addita. audiant et a me non periclitari ecclesiarum statum, si celeritate dictantis aliqua uerba dimiserim.