Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem et de Christiano studio conferre, sed huic desiderio meo nulla epistula sat est. uberius id possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. et tamen, quantum uellem, nec ipse — quod eius pace dixerim — forsitan capit, quamquam nihilo me illi praetulerim.

ego enim me fateor tui capaqiorem, sed ipsum uideo fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit, et posteaquam redierit, quod domino adiuuante prosperatum hi spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est inpleturus, quod in me adhuc uacuum erit atque auidum sensorum tuorum. ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum, quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque seueritatem adhibeas quaeso.