Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem diuinarum scripturarum, ut in eis, quod unIt quisque, credat, quod non uult, non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos uiros, per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri; nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus nouerimus, ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat. quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices quaeso [*]( 2 sancti D 3 ae(e F)stimet FL nolet F 4 que] qui D 5 illi om. DMZ dicit] ait B 6 credis ibi s credit F expeti Fp.r. id] ad id W ait D,Ma.c.m2 ut] et L 9 athabita Fa.c. astruende B astruendi s 10 utilitati W0 -tis cet. alii <P opportere B oportet F ibique s ubicumque Fl 11 ueritatis L 12 mendaci: s iam FLD alt. debet FLDB,Ma.c.m2 faueri B 13 tuae rel. FLDMIB relinque <P ammota s lectione (add. et l) Dl,Ma.c. 14 diligentiori FLDl,Ma.c.m2 16 quam F quia l diuinorum scriptorum W script. diu. S 17 ut om. W uul <P unusquisque s quis FLDMl quod-alt. credat om. s alt. non a. I. B alt. credant D 18 aliquos FLDl,Ma.c. aliquid B aliqua ratione S per om. s 19 suis del. B officioso L potuisse] et (eras. M) pot. LDM n mentiri W 20 quandam D noueris codd. praet. WΦ,Mp.c.m2 21 pr. ubi] add. non s etl uel B, om. s quod om. <P potest] add. quod ego non credo B 22 mendaciis FLDl,Mp.r. )

502
nec me onerosum aut inpudentem iudices per humanitatem ueracissimam domini nostri. nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error ueritati fauet, si recte in te potest ueritas fauere mendacio.

Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem et de Christiano studio conferre, sed huic desiderio meo nulla epistula sat est. uberius id possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. et tamen, quantum uellem, nec ipse — quod eius pace dixerim — forsitan capit, quamquam nihilo me illi praetulerim.

ego enim me fateor tui capaqiorem, sed ipsum uideo fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit, et posteaquam redierit, quod domino adiuuante prosperatum hi spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est inpleturus, quod in me adhuc uacuum erit atque auidum sensorum tuorum. ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum, quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque seueritatem adhibeas quaeso.