Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

omitto enim Septuaginta, de quorum uel consilii uel spiritus maiore concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controuersia tribuendam existimo: illi me plus mouent, qui, cum posteriores interpretarentur et uerborum locutionumque Hebraearum uiam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, \'sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecrauerim.

Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in epistulas apostoli Pauli, quarum ad Galatas cum enodare uelles, uenit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione reuocatur. ibi patrocinium mendacii susceptum [*]( 16 cf. Hieron. in Pauli epist. ad Gal. 2, 11 sqq. (XXVI 338, 31- 342, 16 M) ) [*]( 1 distat s appareiet l 2 adhuc] add. interpretis s ebracis s hebreicis L hebraicis FDMIB litteris ex. FL,la.c.m2 litteris et ex. DMB,lp.c.m2 3 quod (d exp.) M uel tot <P peritissimis Lp.r. peritissimus FØ effugerit l 4 decorum Fa.c.m2 pr. uel om. s consiliis FLDMl maiori sp, FLDMl maiore sp. S maioris sp. B 5 quam si] quasi W non] nam B 6 certe TVl praeęm. M,Bp.c. 7 munire W 8 exist. illi] existi molli W po»»(s s. Z.)teriores B potentiores FLDl,Ma.c.m2 9 hebreorum WB 10 mordatiue .WΜΦΒ mordicus S ut fertur] infertur F ut in fas. L sol. W<P, add. autem (B del.) cet. 11 consensirent <p relinquerunt F quanto s 12 remaneret Fa.c.m2; add, et aut obscura sunt aut manifesta S 13 pr. eis Ws illis eet. (cl. Hier. ep. CXIl 20) posse-ralli om. W potuisse S si] add. enim (del.) B autem S 14 rei] ei F 16 scriptam s epiis Bp.r. 17 pauli ap. Bp.c. quar.] add. unam S e me (del.) nodare F scripto (seg. ras.) uelles F 18 a om. F • 19 sim. reu. om. s reuocaretur FDl.Ma.r.; add. dictumque FLDMl,B in mg. suspectum F )

499
esse uel abs te, tali uiro, uel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur — si forte refelli possunt — ea, quae me mouent.

mihi enim uidetur exitiosissime credi aliquod in libris sanctis esse mendacium, id est eos homines, per quos nobis illa scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos. alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri uiri boni, et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum scripturarum mentiri oportuerit; immo uero non alia, sed nulla quaestio est. admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique uidebitur uel ad mores difficilis uel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur.