Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hactenus fortasse scribere debuerim, si esse uellem epistularum sollemnium more contentus; sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Iesu, domino nostro, qui nobis multas utilitates et uiatica quaedam demonstrati a se itineris etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.

Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africanarum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris, qui Graece scripturas nostras quam optime tractauerunt, curam atque operam inpendere non graueris. potes enim efficere, ut nos quoque habeamus tales illos uiros et unum potissimum, quem libentius in tuis litteris sonas.