Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ergo ista soror, quae, ut dicit, uim passa est, ut alteri iungeretur, si uult Christi corpus accipere et non adulteram se putari, agat paenitentiam, ita dumtaxat, ut secundo uiro, qui non appellatur uir, sed adulter, a tempore paenitentiae non copuletur. quod si ei durum uidetur et non potest derelinquere nec praeferre dominum uoluptati, audiat apostolum conclamantem: non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae domini communicare et mensae daemoniorum, et in alio loco: quae communicatio luci ac tenebris? qui consensus Christo [*]( 4 cf. Deut. 22, 23-24 6 cf. Dent. 22, 25—27 13 *I Cor. 10, 21 16 *II Cor. 6, 14-15 ) [*]( 1 enim aduertere DC potuit quod 0 quid—2 accepto om. rpDB 2 est om. 0 hoc ex oc 0, om. C 3 congregato D congregate 0 multitudinem G uolentem B 4 quare] uirum DC,B in ras. m2 rapt. rapta non S non rapt. rapta non (del. m2) B 5 inuenit D desponsata C disponsatam D&,Ba.c.m3 dispositam G ciuitatem G 6 obpr. Gtp oppreasam Ba.r. adultera G sin <P ui DC 7 agro] add. oppressa C oppressa sit S a scelere C accelere 0 scelera D; add. et uiolentum legihus (legimus Φ) subiacere codd. praeter tp ergo y ergo et cet. 8 alteri] adulteri D adultero C adulterio (te in ras. et rio s. I. m2) B corpus xpi CB 9 adulteram se putari Gtp adultera reputari (reputabat 0) cet. 11 alter 0 a] ras. 2 litt. in tp 12 et yy, add. semel dilectum cet. praeferri domini tp 13 uoluptati (p in ras. m2) B uoluntatem tp cone!. et dicentem Ψ non pot.cal. daem. om. C 15 non pot.-mensae daem. om. 0 pot.] seq. eras. calicem domini Ψ mense dfii communicare in ras. m2 B communicari Ψ 16 in om. Ψ comun. B 17 lucis D ac] ad 0 cum Ψ tenebras D0 consensum D alii W )

495
ac Belial?

rem nouam loquar, immo non nouam, sed ueterem, quae ueteris testamenti auctoritate firmatur. si reliquerit secundum uirum et reconciliari priori uoluerit, non potest. scriptum est enim in Deuteronomio: si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non inuenerit gratiam in conspectu eius propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii et dabit in manus eius et dimittet eam de domo sua.