Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

animaduerte, quid dicat: qui dimissam acceperit, adulter est; siue ipsa dimiserit uirum siue a uiro dimissa sit, adulter est, qui eam acceperit. unde et apostoli grauem coniugii sarcinam intellegentes: si ita est, inquiunt, non expedit homini uxorem accipere. ad quos dominus: qui potest, inquit, capere, capiat, statimque sub exemplo trium eunuchorum uirginitatis infert beatitudinem, quae nulla carnis lege retinetur. [*]( 13 *Matth. 5, 32 18 *Matth. 19, 10 20 Matth. 19, 12 21 cf. Matth. 19, 12 ) [*](1 uir eius uiuit tpB uir] add. eius D,B s. I. 3 igitur] autem DCB apertissimus 0 4 difininit G quae] si DCB 5 rapt. et] raptoris DB raptores C 6 suasionem s perstationem C prestationem D caternam DC 7 atque in ras. m2 B adque G et ip, om. DC contemptum in ras. m2 B contemtum s parentum DC dampna rpB 8 uiuit uir] uibitur G 9 et s. I. B 10 eius rep.] cst reputatus D est reputandus CB alterum] adulterum C uirum bis s 11 nec] non DB ap. haec C 12 uerba y uerba secutus est GG uerba sectatns est cet. 13 ezcepto ip 14 mechari D0 mecari B qui] ai G acc.] duxerit ΨΦ 15 anim.-ad. est] om. DC mulier B 16 et 17 acci- perit yW accipit G ipsa illa B 17 sit] add. innupta manet siue ipsa dimiserit uirum siue a uiro dimissa sit B 19 acc. nx. y 20 quos] quod C inquid qui potest y 21 heunucorum B 22 reteneretur s tenetur S )

494

(4). Neque satis animaduertere potui, quid sit, quod dicere uoluit: alio uiro per uim accepto\'. quid est hoc: cper uim accepto\'? congregata uidelicet multitudine nolentem rapuit: et quare postea non raptorem rapta dimisit? legat libros Moysi et inueniet desponsatam uiro, si in ciuitate fuerit oppressa et non clamauerit, puniri quasi adulteram, si autem in agro, innoxiam esse ab scelere.

ergo ista soror, quae, ut dicit, uim passa est, ut alteri iungeretur, si uult Christi corpus accipere et non adulteram se putari, agat paenitentiam, ita dumtaxat, ut secundo uiro, qui non appellatur uir, sed adulter, a tempore paenitentiae non copuletur. quod si ei durum uidetur et non potest derelinquere nec praeferre dominum uoluptati, audiat apostolum conclamantem: non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae domini communicare et mensae daemoniorum, et in alio loco: quae communicatio luci ac tenebris? qui consensus Christo [*]( 4 cf. Deut. 22, 23-24 6 cf. Dent. 22, 25—27 13 *I Cor. 10, 21 16 *II Cor. 6, 14-15 ) [*]( 1 enim aduertere DC potuit quod 0 quid—2 accepto om. rpDB 2 est om. 0 hoc ex oc 0, om. C 3 congregato D congregate 0 multitudinem G uolentem B 4 quare] uirum DC,B in ras. m2 rapt. rapta non S non rapt. rapta non (del. m2) B 5 inuenit D desponsata C disponsatam D&,Ba.c.m3 dispositam G ciuitatem G 6 obpr. Gtp oppreasam Ba.r. adultera G sin <P ui DC 7 agro] add. oppressa C oppressa sit S a scelere C accelere 0 scelera D; add. et uiolentum legihus (legimus Φ) subiacere codd. praeter tp ergo y ergo et cet. 8 alteri] adulteri D adultero C adulterio (te in ras. et rio s. I. m2) B corpus xpi CB 9 adulteram se putari Gtp adultera reputari (reputabat 0) cet. 11 alter 0 a] ras. 2 litt. in tp 12 et yy, add. semel dilectum cet. praeferri domini tp 13 uoluptati (p in ras. m2) B uoluntatem tp cone!. et dicentem Ψ non pot.cal. daem. om. C 15 non pot.-mensae daem. om. 0 pot.] seq. eras. calicem domini Ψ mense dfii communicare in ras. m2 B communicari Ψ 16 in om. Ψ comun. B 17 lucis D ac] ad 0 cum Ψ tenebras D0 consensum D alii W )

495
ac Belial?