Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

(3). Repperi iunctam epistulae et commentariolo tuo breuem chartulam, in qua haec indita ferebantur: \'quaerendum ab eo — id est a me —, utrum mulier relicto uiro adultero et sodomita et alio per uim accepto possit absque paenitentia communicare ecclesiae uiuente adhuc eo, quem prius reliquerat.\' quod legens illius uersiculi recordatus sum: ad excusandas excusationes in peccatis.

omnes enim homines uitiis nostris fauemus et, quod propria facimus uoluntate, ad naturae referimus necessitatem. quomodo si dicat adulescens: \'uim patior corporis mei, ad libidinem ardor inpellit, ipsa organa membrorum genitalium et conpositio corporis femineos quaerit amplexus\'; et rursus homicida: \'in egestate\', inquit, \'eram, indigebam cibo, tegumen corporis non habebam; ideo alienum sanguinem fudi, ne ipse fame et frigore morerer\'.

responde itaque sorori, quae a nobis super statu sui quaerit, non nostra, sed apostolica sententia: an ignoratis, fratres, -scientibus legem loquor — quoniam lex dominatur homini, quanto tempore uiuit? mulier enim, quae sub uiro est, uiuente uiro adstricta est legi. quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege uiri. ergo uiuente uiro adultera erit, si duxerit alium uirum, et in alio loco: mulier alligata est, quanto [*]( 6 Ps. 140, 4 16 *Rom. 7, 1-3 22 *I Cor. 7, 39 ) [*]( 1 reperi C et] uel Ba.c.m2, om. D comunituriolo tp commonitoriolo g tuo s. I. B, om. GD 2 brebem GD cart. ipDB carth. G indicta D 3 ab eo] habeo C 5 comunicare (ex -ri) B ecclesia D relinquerat G reliquerant rp 8 noluptate 0 9 dicat si rp adul. GD adol. yCB aduliscens rp 10 mei y mea 0 me cet. arJor s. I. B 11 femine hos B 12 rursus y rursum cet.; add. si GDCB egestatem G 13 tegimen B tegmen S tegumenta y 14 fidi rp morer G respondeo CB - 15 sor.] add. nostrae G statu sui B status sui GC stratus sui D statu (stato rp) suo ΨΦ suo statu S 16 nostra y nostras cet. nostram S apostolica y apostoli cet. sententia yr sententias cet. sententiam S fratris <P 17 scient. \'łP, add. enim cet. 19 astr. C iuncta D uincta B 20 eius om. rp legere <P 21 si s. l. Ψ alterum rpC 22 in om. tp et mulier B adligata G ligata rp )

493
tempore uiuit uir eius. si autem dormierit uir, liberata est: cui uult, nubat, tantum in domino.