Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in fine autem mundi, cum omnia membra regnantem uiderint Christum, id est corpus suum, etiam ipsa subicientur Christo, id est corpori suo, ut omne Christi corpus subiciatur deo et patri et sit deus omnia. in omnibus. non ait: \'ut sit pater omnia in omnibus\', sed: cut deus\', quod proprium nomen est trinitatis et tam ad patrem quam ad filium et spiritum sanctum referri potest, ut humanitas subiciatur diuinitati. humanitatem in hoc loco dicimus non mansuetudinem et clementiam, quam Graeci ϕιλανϑρωπίαν uocant, sed omne hominum genus.

porro, quod ait: ut sit deus omnia in omnibus, hoc sensu accipiendum est: dominus atque saluator nunc omnia non est in omnibus, sed pars in singulis — uerbi gratia in Salomone sapientia, in Dauid bonitas, in-Iob patientia, in Danihelo cognitio futurorum, in Petro fides, in Finees et Paulo zelus, in Iohanne uirginitas, in ceteris cetera —, cum autem omnium rerum finis advenerit, tunc omnia in omnibus erit, ut singuli sanctorum omnes uirtutes habeant et sit Christus totus in cunctis. [*]( 1 *Ioh. 12, 32 9. 15 I Cor. 15, 28 ) [*]( 1 fuero] add. a terra B trah. omnia ip ad) in s 2 patri om. s quia] quoniam DB omnes] dns D 3 omnium DCB hominem <P 5 et (om. D) ethnicis et h(om.Bjereticis DCB here- ticis om. 0 ins.] add. esse S quia] quoniam DCB membr. ei. pars B 6 subiecta om. xp 7 uiderunt 0 8 capiti B 9 alt. et] ut S 10 ut deus ip deus s ut sit deus C ut sit deus omnia in omnibus DB 11 ut tam s et iam D etiam tam C 13 in om. C 14 phylantrophyan ip philãtropiã B filanth(tC)ropia DC, spat. uac. in s 16 sensum s 17 atque] et D salu. noster DCB nunc s. l. B, om. DC 18 pars] pater <P sigulis Ψ,Φa.c. 19 iob (non hiob) codd. danielo C daniele B danihel s 20 finehes B phinees 0C xelus C 21 rer. omnium C 22 in] et in 1P ut] et D singulae xp uirt. omnes y> 23 ct] ut s cunctis] add. explicit C )

492

(3). Repperi iunctam epistulae et commentariolo tuo breuem chartulam, in qua haec indita ferebantur: \'quaerendum ab eo — id est a me —, utrum mulier relicto uiro adultero et sodomita et alio per uim accepto possit absque paenitentia communicare ecclesiae uiuente adhuc eo, quem prius reliquerat.\' quod legens illius uersiculi recordatus sum: ad excusandas excusationes in peccatis.