Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

aliter: cetera peccata forinsecus sunt — quidquid enim egerimus, in alios agimus —; fornicatio non solum conscientiam fornicantis, sed ipsum maculat corpus, ac secundum sententiam domini, in qua ait: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt una caro, etiam ipse cum meretrice unum- corpus efficitur et peccat in corpus suum, dum templum Christi facit corpus- esse meretricis.

dicamus et aliter, ne ullam Graecorum sententiam praeterire uideamur: aliud est peccare per corpus, aliud in corpore. furtum, homicidium et cetera absque fornicatione peccata per manus administramus extrinsecus; fornicatio sola in corpore nostro exercetur a nobis, non per corpus in alios, et \'per\' praepositio ministerium habet, (in) autem in se passionem.

sunt et, qui ita disserant, quod secundum sanctam scripturam uxor uiri corpus sit et, quicumque fuerit fornicatus, peccet in corpus suum, hoc est in uxorem, dum eam sua fornicatione conmaculat et facit etiam non peccantem sui conmixtione peccare. [*]( 6 *Gen. 2, 24 9 cf. 1 Cor. 3, 16 etc. cf. I Cor. 6, 15 16 cf. Gen. 2, 21-23 17 «f. I Cor. 6, 18 ) [*](1 nt] et DC cup.] add. et 0 4 ipsum tp et (om. C) cet. 5 corp. raac. codd. praeter ip hac DC in om. g quam 0 6 propterea DCB relinquid y)0 derelinquet DCB 7 ux. suae] sibi ui. C erunt duo Bp.c.m2s una caro] in carnem unam S et iam B 9 fecit D facit dum 0 10 dicimus G 11 per corp. pecc. B 12 et s. l. G 13 per manus] manu DCB Bola] add. intrinsecus C 14 alios et 0 alios (alio GDC) sed cet. alt. per om. 0 15 prepositio G propositio 0 prae(e)positum DCB propositionem sceleris commissi a nobis P min. om. y ministrentur 0 hebet G pr. in eras. G, om. eel. se om. 0 passione 0 16 sunt et scripsi sunt enim y sunt GrpB sed DC edissei1 B (pr. e add. m2) edisaerant S et disserant rp; add. aiunt (del. B) DCB sanctam om. S 17 et-ux. om. D fornicator y forninationes 0 peccat G rpOB 18 uxore y eam] ea G 19 faciat 0 etiam] eam C eam etiam 0 sua S 20 peccare] tria capitula, quae sequuntur, peruerso ordine (4, 5, 3) exhibent codices praeter s; capitulum 3 omittit G )

490

(5). Tertia, id est extrema, propositio fuit de eadem apostoli epistula, ubi de resurrectione disputans uenit ad eum locum, ubi scriptum est: oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos eius sub pedibus suis. nouissimelnimica destruetur mors. cum autem dixerit, quia omnia subiecta sunt ei, haud dubium, quin praeter eum, qui subiecit ei omnia. cum uero subiecta fuerint ei omnia, tunc ipse filius subicietur ei, qui sibi subiecit omnia, at sit deus omnia in omnibus.