Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et saluator: adtendite, inquit, uobis, ne forte adgrauentur corda uostra in crapula et ebrietate et curis huius uitae. et apostolus: uino, in quo est luxuria. nec mirum hoc figulum sensisse de uasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus, cuius finis est humanos mores nosse atque describere; dixerit: sine Cerere et Libero friget Uenus.

Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: uino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

deinde in ipsis cibis calida quaeque deuita; non solum de carnibus loquor, super quibus uas electionis profert sententiam: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare, sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et grauia declinanda sunt — nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: qui infirmus est, ait, [*]( 3 *Luc. 21, 34 5 Eph. 5, 18 8 Terent. Eun. 732 13 *I Tim. 5, 23 16 cf. Act. 9, 15 *Rom. 14, 21 20 *Rom. 14, 2 ) [*](1 et in potu sumere G et sumere et potum <P e] et <P pituita praeter pi s. I. K ■ laborent GK laborem <P laborant cet. 2 calli- dos <P cibus K uina uetera D ueterana B prode esse GK prodesse eet. tert. et om. B 3 saluator e (e eras.) G nobis ex uos K grauentur DB 4 corda] corpora D . ebr.] in ebr. D alt. etuitae om. D 5 uita est <P uino GD ninum cet. nolite inebriari nino S 7 comicos K hoc comicus D humanus K 8 discribere KQY 9 frigere D 10 primum] librum primum <P tamen om. D infirmitas B 11 potu D pntum K 12 naturae G$frigidissimae G 13 prop K stomacum G sthomacum K stomachom Daa.c. 15 callida$16 et bonum <P non mand. carn. et non bib. uin. D 18 leg.] uoluminibus P 19 scias ita B condecere D adulisc. DP aduliscentulns (sic) 9 adolesc. s ut] et 0 20 olerum Da.c. W in s. I. G ait qui inf. est D )

477
holera manducet — ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est.

si autem tres pueri et Daniel leguminibus uescebantur, pueri erant necdum ad sartaginem uenerant, in qua rex Babylonius senes iudices frixit. nobis non corporum cultus, qui in illis — excepto priuilegio gratiae dei — ex huiusce modi cibis enituerat, sed animae uigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior.