Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Neque uero haec dicens condemno cibos, quos deus creauit ad utendum cum gratiarum actione, sed iuuenibus et puellis incentiua esse adsero uoluptatum. non Aetnaei ignes, non Uulcania tellus, non Ueseuus et Olympus tantis ardoribus [*]( I 1 cf. Rom. 6, 11 2 Ezech. 18, 4 3 I Tim. 5, 24-25 13 cf. \' I Cor. 9, 27 17 *I Tim. 4, 3 ) [*]( 2 enim om. S 3 quor.-iud. bis XF 4 et om. D subaec. DB 5 sim.—possunt om. D sim.] add. autem B 6 et-possunt om. G habent] add. et <P possunt] sunt <P 7 quid <P dicitis Ka.c.Ψ huius B 9 callidae KD ex] et <P 10 ignuscimus <P sim.—disc. in mg. B et bona apud alios in propatula praeter tula in ras. m2 B aliquos D 11 usi <P uos D 12 appendiculis G adpendicibus KW ad(p)pendiciis (s in ras. m2 B) D<PB 13 continentiae iP et om. \'1\' parcitatem G 14 subicit bis <P 15 alios <P praecepit G ipsi <P adulisc. ΦΨ adolesc. S 17 hoc Ba.c.m2 contemno Kp.c.m2$contempno B 19 adsero esse GD aufero s uoluptatum s. l. K uoluntatum W aethinei (pr. i eras.) e aetnei K aethnei W ethnei D etnici <P ethnae GB ignes ep.c.G ignis cet. 20 uulgania <P bulcania GD uulcani e ueseuus e (eu in ras.) B uaesulus K (ius ex luus) uaesolus W nesubius 0 besubiua G (be ex ue vi2) D et 01.] olymphusque e olimpus GKD<P\'l\'B )

475
aestuant, ut iuueniles medullae uino plenae, dapibus inflammatae.

auaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur; maledicam linguam indictum emendat silentium; cultus corporis et habitus uestium unius horae spatio commutatur; omnia alia peccata extrinsecus sunt et, quod a foris est, facile abicitur: sola libido insita a deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in uitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere.

grandis ergo uirtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter uiuere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis obseruare. hoc est, quod apostolus uerbis aliis loquebatur: omne peccatum, quod fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.