Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uestium atque in cunctis sermo moderatus. pater tuus, quem ego honoris causa nomino — non quia consularis et patricius, sed quia Christianus est —, inpleat nomen suum et laetetur filiam Christo se genuisse, non saeculo; quin potius doleat, quod et uirginitatem frustra amiseris et fructus perdideris nuptiarum. ubi est maritus, quem tibi dedit? etiamsi amabilis, etiamsi bonus fuisset, mors finisset omnia et copulam carnis soluisset interitus.

arripe, quaeso, occasionem et fac de necessitate uirtutem. non quaeruntur in Christianis initia, sed finis: Paulus male coepit, sed bene finiuit; Iudae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. lege Ezechiel: iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccauerit, et inpietas jnpii non nocebit ei, in quacumque die conuersus fuerit ab inpietate sua.

ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt atque descendunt, cui dominus innititur lassis porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. sed, sicut non uult mortem peccatoris, tantum ut reuertatur et uiuat, ita tepidos odit et cito ei nausiam faciunt. cui plus dimittitur,. plus diligit. [*]( 4 cf. Cicero Phil. II 30 13 Ezech. 33, 12 17 cf. Gen. 28, 12-13 20 cf. Ezech. 33, 11 21 cf. Apoc. 3, 16 cf. Luc. 7, 47 ) [*]( 1 eius om. S xpo KXF elemosyna GD elymosina e e(aeΦ)le(ιΦΨ)mosy( ιΦΨΒ)nae KQWB eleemosynae S 2 et om. S nest. et cord. S 3 et om. 0 uestigium 0 adque eGK sermo om. 1/1 mode- ratius tpa.r. decoratus e 4 quia om. 0 5 et om. S 6 xpo se fil. gen. D xpm <P se om. GS gen. xpo S saeculum 1/1 7 amiserit Kp.c. perierit B 9 fuisse 1/1 mors finissit s. I. K finissit K finis et D rapuisset S 10 int. solu. B occass. Gp.c. occans, K 11 necessitatem Ka.c.Φ 12 fines G incepit B Iudae-damn. in mg. inf. K 13 exordia] initia KT hiezechiel tp in hiezechihel D ezechielem S 14 liberauit GI/I in om. D quicumque D 16 ista] ita 1/1 17 consc.] ascendunt D 18 lapsis DB fessus 1/1 19 gradus S 20 se uertatur D couuertatur s et] ut 1/1 21 nausam G nausium 1/1 nauseam B )

473