Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Taceo de Paula et Eustochio, stirpis uestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare uidear, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum in breui uitae spatio tempora uirtutum multa conpleuit. atque utinam praeconia feminarum imitarentur uiri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia! sciens et uidens in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium iratusque Chremes tumido desaeuiet ore.

consurgent proceres et aduersum epistulam meam turba patricia detonabit me magum, me seductorem clamitans et in terras ultimas asportandum. addant, si uolunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam. certe filiam a parente non diuido nec dico illud de euangelio: sine mortui sepeliant mortuos suos. uiuit enim, qui credit in Christo, et, qui in illum credit, debet utique, quomodo ille ambulauit, et ipse ambulare. [*]( 8 Horat. a. p. 9A 12 cf. Ioh. 8, 48 13 *Luc. 9, 60 etc. 14 cf. Ioh. 11, 25 15 *I Ioh. 2, 6. ) [*]( 1 taceo] decita s eusthocio K estochium G eusth(h s.l.)ochiae W austochia s styrpis GK 2 nec W exortationis Gp.r.D&B 3 blaes. S blesilla quoque <P secuta germ. (ta ger in ras. m2) B secutum s 4 in breui-6 adul.] multi iuuenes (es ex is m2) seruientes (es ex is m2) deo et caelebriter ex hac luce migratis ita uiam domini gressu praepeti cucurrerunt, ut in breui uitae spacium tempora uirtutum multa conplerent. adque utinam praeconia iouenum imitarentur senes (es ex is m2) et rugus ac senectus redderet (et ex it m2), quod sponte offert adolescentia (ole ex uli m2) e breui uitaej breuitatis ØB breuitate D brebis atis G (ex brebitatis, uoluit breuis aetatis) uita K spatii D 5 adque GK utinam] ut in D praeconio s praeconomiam (in mg. praeconium) T imitentur G imitatur s et] ut G 6 sen.flammam] sema y adulesc. GKD adulisc. s adolesc. e (ole ex uli m2) B 7 flamma GK 8 expenditur s cremes G terentianus cremes B tremens KDI[F 9 desaeuit G desiuet s delitigat Horat. I. c. et om. S aduersus KDΨ 10 denotauit G 11 deportandum S 12 et om. D samaritS B samaritan. s 13 parentem G non om. D sine] add. ut S 14 sepelliant G sepiliant K mortuos] mortuus K 15 xpm S illo D 16 ille] et ille <P ) [*]( 30* )

468