Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
scio me ante hoc terme biennum edidisse libros contra Iouinianum, quibus uenientes e contrario quaestiones, ubi apostolus concedit secunda matrimonia, scripturarum auctoritate contriui. et non necesse est eadem ex integro scribere, cum possis inde, quae scripta sunt, mutuari. hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam uolo: cogita te cottidie esse morituram, et numquam de secundis nuptiis cogitabis. [*]( 1 cf. Esai. 6, 2-3 3 cf. Esai. 6, 6-7 10 cf. Luc. 2, 36 11 cf. Luc. 2, 38 15 Ps. 48, 8 16 Ps. 86, 5 19 cf. I Cor. 7, 9. I Tim. 5, 14 ) [*]( 1 seraphim lVB 2 tesauro B t(h s.l.)ensauro K thesauros g 3 testamenti DB 6 prof.] prophetarum \'F posses Dante oc. tibi S 10 sua om. B .11 cum mar. s. I. m2 K 12 susciperat KØ 13 cernebat S praedicabat KW eo om. D 14 exspectabat <P ierusalem B israel S 15 redimit] redimet KD redemit Φ,Ψp.c. redimet] redimit D redemit \'F 16 pr. bomo] et homo s alt. et om. D 17 fundabit D eam] ea K 18 iouianum tP 20 contriuit D contritae sunt B est nee. S 22 mutuare B mutari 1]\' 23 adm.] add. te S quotidie te S cotidie KDB moritura D 24 cogit.] add. recog. betheem (sic). finit (explicit I\') ad furiam de uiduitate seruanda K\'F explicit ad furiam (add. uiduam Ø) D<P )
Breuis epistula longas explanare non ualet quaestiones et in artum multa concludens stringere uerbis, quod sensibus dilatatum est. interrogas, quid significet illud in euangelio iuxta Mattheum: nolite solliciti esse de crastino; sufficit diei malitia sua.
crastinum in scripturis sanctis futurum tempus significat, sicut Iacob in Genesi loquitur: exaudiet me cras iustitia mea et, ubi altare extruitur a duabus tribubus Ruben et Gad et dimidia tribu Manasse et a cuncto Israhele ad eas legatio mittitur, cum Finees pontifici respondent idcirco se altare fecisse, ne cras filiis suis colendi deum possessio denegetur. et multa istius modi in ueteri repperies instrumento.