Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uolumus scire, quales esse debeant uiduae? legamus euangelium secundum Lucam: et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Anna interpretatur (gratia\\ Phanuel in lingua nostra resonat \'uultum dei\', Aser uel in \'beatitudinem\' uel in \'diuitias\' uertitur. quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos uiduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia uultus dei et atauis beatitudine diuitiisque censetur.

recordemur uiduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens uitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae praeparauit. farina seritur et olei capsaces nascitur. in Iudaea frumenti penuria — granum enim tritici ibi mortuum fuerat — et in gentium uiduae olei fluenta manabant.