Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam. o si uideres sororem tuam et -illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in paruo corpusculo ingentes animos, audires totam ueteris et noui testamenti supellectilem ex illius corde feruere. ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. tenet tympanum in exemplum Mariae et Pharaone submerso uirginum choro praecinit: cantemus domino; gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.

has docet psaltrias Christo, has fidicinas erudit saluatori. sic dies, sic nox ducitur et oleo ad [*]( 3 Prou. 19, 25 14 cf. Verg. Aen. IY 298 16 cf. Verg. Ceorg. IV 83 20 Ex. 15, 1 ) [*]( 1 incessu G; add. et GD exquaesitae K0 2 adparatus G sardinapalli G sardanapali S 3 cautio] s, l. add. curatio m2 D pestilentes D pestilentiao rp 4 stultus] sapiens rp 5 obpr. GUr 6 priore KXF 7 morsum K,Wa.r. 8 est om. K, in mg. m2 F multitudinem GKW 9 culpa KXF 12 cessit K cessauit GD 13 quo GK quod cet. quid sin. G aliquid KWD quo G,Ka.c.m2, om. rp quod cet. 14 adf. G tota rp tua B uideris KDP,Ba.c.m2 15 choram <P quorum D; add. te S 16 paruulo S animas <P ani- (reliqua epistulae parte amissa) G 17 supp. Drp superlectilem B 18 ludo] edulio K in mg. m2 (in t. ludo m1) B 19 timp. XFB exemplo KP faranne KXF 20 merso S submersum K domino] d B 21 est add. m2 K 22 proiecit Drp mari K psalterias D9 psaltricias KF xpos <P 23 fidicinos rp saluatoris Kp.c.m2rp )

481
lampadas praeparato sponsi expectatur aduentus. imitare ergo et tu consanguineam tuam: habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.

Habes opes, facile tibi est indigentibus uictus subsidia ministrare. quod luxuriae parabatur, uirtus insumat; nulla nuptias contemptura timeat egestatem. redime uirgines, quas in cubiculum saluatoris inducas, suscipe uiduas, quas inter uirginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam uiolas misceas; pro corona spinea, in qua mundi Christus delicta portauit, talia serta conpone.

laetetur et adiuuet uir nobilissimus, pater tuus; discat a filia, quod didicerat ab uxore. iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, uicina est mors in foribus, designatur rogus prope: uelimus nolimus, senes sumus. paret sibi uiaticum, quod longo itinere necessarium est. secum portet, quod inuitus dimissurus est, immo praemittat in caelum, quod, ni cauerit, terra sumptura est.