Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iuuenum fuge consortia. comatulos, comptos atque lasciuos domus tuae tecta non uideant. cantor pellatur ut noxius; fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu praeeunte uiduarum circumferri libertate. pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet.

omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo: interdum animus dominarum ex ancillarum habitu iudicatur. sanctarum uirginum et uiduarum societatem adpete et, si sermocinandi cum uiris incumbit necessitas, arbitros ne deuites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paueas nec erubescas. speculum mentis est facies et taciti oculi cordis fatentur arcana.