Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: uino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

deinde in ipsis cibis calida quaeque deuita; non solum de carnibus loquor, super quibus uas electionis profert sententiam: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare, sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et grauia declinanda sunt — nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: qui infirmus est, ait, [*]( 3 *Luc. 21, 34 5 Eph. 5, 18 8 Terent. Eun. 732 13 *I Tim. 5, 23 16 cf. Act. 9, 15 *Rom. 14, 21 20 *Rom. 14, 2 ) [*](1 et in potu sumere G et sumere et potum <P e] et <P pituita praeter pi s. I. K ■ laborent GK laborem <P laborant cet. 2 calli- dos <P cibus K uina uetera D ueterana B prode esse GK prodesse eet. tert. et om. B 3 saluator e (e eras.) G nobis ex uos K grauentur DB 4 corda] corpora D . ebr.] in ebr. D alt. etuitae om. D 5 uita est <P uino GD ninum cet. nolite inebriari nino S 7 comicos K hoc comicus D humanus K 8 discribere KQY 9 frigere D 10 primum] librum primum <P tamen om. D infirmitas B 11 potu D pntum K 12 naturae G$frigidissimae G 13 prop K stomacum G sthomacum K stomachom Daa.c. 15 callida$16 et bonum <P non mand. carn. et non bib. uin. D 18 leg.] uoluminibus P 19 scias ita B condecere D adulisc. DP aduliscentulns (sic) 9 adolesc. s ut] et 0 20 olerum Da.c. W in s. I. G ait qui inf. est D )

477
holera manducet — ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est.

si autem tres pueri et Daniel leguminibus uescebantur, pueri erant necdum ad sartaginem uenerant, in qua rex Babylonius senes iudices frixit. nobis non corporum cultus, qui in illis — excepto priuilegio gratiae dei — ex huiusce modi cibis enituerat, sed animae uigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior.

inde est, quod nonnulli uitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt. et ut, quod sentio, loquar, nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi indigestus cibus ructusque conuulsus.

malo apud te, filia, uerecundia parumper quam causa periclitari. quidquid seminarium uoluptatum est, uenenum puta. parcus cibus et sempèr uenter esuriens triduanis ieiuniis praeferatur et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere. pluuia illa optima est, quae sensim descendit in terras; subitus et nimius imber praeceps arua subuertit. [*]( 2 cf. Dan. 1, 12. 16 4 cf. Hier. 36 (29), 22 5 cf. Dan. 1, 15 ) [*](1 olera DF manducant frigidioris 0 2 si] sic s danihel DΦΨ 3 sarthaginem G 4 babil. ØB babill Ψ babylonis G senex s senix K1\' nobis-6 enit.] in seruo dei non corporis cultus e corporis eB 5 gratia s 6 enituerit s penituerat Dp.c.m2 animi Y\' qui P ob (ex o m2) quae G 7 firmior s inde—11 loquar om. e unde B pud. uit. s 8 in om. 0 corrunt Ga.e.<P solam et tP 9 stomacum GB,Ka.c. sthomacum Kp.c. 10 moderata D inn.] noxia G (non add. ml) ut quod] hoc quod K1\' quod ut B sentior s 11 gen. membra B 12 nisi] quomodo e sicut D,B in ras. m2 ruptusque conpulsus G malo—pericl. om. e mallo G malui s aput G 13 uerecundii B casu D pereclitaris K pericliteris 1\' periclitati D 14 noluptatis D uen. puta] ut ueninum (corr. m2) uitandum est e cibus] igitur (exp.) cybus (corr.) e uenter semper es 15 praefertur ep.c. P et add. m2 e multum ea.c.m2 16 cot. KDΨΒ quot. ep.c.m2 raro] rarum e 17 in terras desc. B discendit ea.c.m2K0lF terris D terram S imber om. e 18 in praeceps- e,Bp.c.m2 arba G saxa KP )

478