Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Cernis me scripturarum amore raptum excessisse modum epistulae et tamen non inplesse, quod uolui. audiuimus tantum, quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: concupiuit anima mea desiderare in stificationes tuas in omni tempore. ceterum Socraticum illud inpletur in nobis: \'hoc tantum scio, quod nescio\'.
tangam et nouum breuiter testamentum: Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes, quadriga domini et uerum cherubin, quod interpretatur \'scientiae multitudo\', per totum corpus oculati sunt, scintillae micant, discurrunt fulgora, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubicumque uolitantia. tenent se mutuo sibique perplexi sunt et quasi rota in rota uoluuntur et pergunt, . quocumque eos flatus sancti spiritus duxerit.
Paulus apostolus ad septem scribit ecclesias — ectaua enim ad Hebraeos a plerisque extra numerum ponitur —, Timotheum instruit ac Titum, Philemonem pro fugitiuo famulo [*]( 8 Ps. 118, 20 9 cf. Cic. Acad. II 74 12 cf. Ezech. c. 10 ) [*]( 1 turba illa Â. illa om. DS 2 discr. Â. descr. cet. leuitarumque Â. et leuitarum Z israhelis GP israhel Â. israhelitis ZDS 3 prosil- torum X perlitorum G ac per sing. om. ZD et] ac s 4 diuisa] uisa ZD pr. in et praeferunt om. X medula Â. 5 scribturaramque G raptum et P excisse Â. 6 tamen] tunc Za.c. inpleuisse X,Dp.c.m2 7 quod-quod S debemua Â. ut om. Â. et om. S 8 desid. om. X 10 tanto hoc 2 11 mattheus GP matheus cet. 12 lucas et GPS iohannis À. quadrige S ceru- bjrm Z hirubin X cherub S qui X 14 sunt om. P scintillas P micantibus G emicant S currunt G falgora XP fulgura cet. 15 in om. G pinnata G ubicumque X ubi Z ubique cet. 16 mutuo] motu (super o scr. or; fort. uoluit in ortu) X ibique X proplexi Z alt. rotam D 17 uolitantnr S spir. sancti Z .18 per- duxeiit 2DS apostolos X eccl. scr. s scripsit ;, 19 Hebr.] add. quae X 20 ac Tit.] actum Ga.c.m2 ac] a X philom. P filom. À. filomenem S filim. D )
Actus apostolorum nudam quidem sonare uidentur historiatn et nascentis ecclesiae infantiam texere, sed, si nouerimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius laus est in euangelio, animaduertimus pariter omnia uerba illius languentis animae esse medicamina.