Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur; quem si dederis homini scienti litteras, ut legat, respondebit tibi: \'non possum, signatus est enim\'. quanti hodie putantes se nosse litteras tenent signatum librum nec aperire possunt, nisi ille reserauerit, qui habet clauem Dauid, qui aperit et nemo claudit, qui claudit et nemo aperit!

in Actibus apostolorum sanctus eunuchus, immo uir — sic enim eum scriptura cognominat —, cum legeret Esaiam, interrogatus a Philippo: putas intellegis, quae legis? respondit: quomodo possum, nisi me aliquis docuerit? ego, ut de me interim loquar, nec sanctior sum hoc eunucho nec studiosior, qui de Aethiopia, id est de extremis mundi finibus, uenit ad templum, reliquit aulam regiam — et tantus amor diuinae scientiae fuit, ut etiam in uehiculo sacras litteras legeret — et tamen, cum librum teneret et uerba domini cogitatione conciperet, lingua uolueret, labiis personaret, ignorabat eum, quem in libro nesciens uenerabatur.

uenit Philippus, ostendit ei Iesum, qui clausus latebat in littera, et — o mira [*](1 cf. Apoc. 5, 1 5 Apoc. 3, 7 7 cf. Act. 8, 27 9 *Act. 8, 30 10 *Act. 8, 31 17 cr. Act. 8, 35-38 ) [*]( 1 liber] add. dei 2 in om. H apocalipsi XS apocaly(exim2Σ)psin H2 2 respondit X 3 poss. aperire H signatum X est om. P putantes P putant cet. 4 et tenent S 5 reserarit P rcseraret Za.c. reserauit Da.c. reuelauerit H aperit-6 aperit] claudit et nemo ap., qui ap. et nemo claudit H 6 cludit utroque loco P qui] et 2, om. DS 7 actis S iunuchus Xa.c.m2 uir] add. sanctus H enim om. PS 8 legerit H i(y5)saiam HS; add. prophetam 2 interrogatur 2DS 9 philipo X putas λa.c.m2P putasne cet. quod P responditque 2DS 10 possum intellegere H si non D al. me DS 11 int.] ipso iterum H santior 2 scentior (en in ras. m,2) X huic Da.c.m2 iunucho X,Pa.c. 12 id est] uere 2 alt. de om. H mundi om. H 13 uen.—rel.] relinquerit uen. ad templum querit H relinquit X amor XH amor legis 8 amator P amator legis 2D 14 diuina H diuinaeque S sententie S fuit] add. in eo s. I. m2X uechiculo ).a.r. ueiculo Za.c m2D 15 pr. et om. 2DS alt. et a. l. 2 uerbum H dei 2 cogitationi H 16 perciperet DS ling. uolu.] om. X et H linguam 2 17 piluphus X 18 et PS, om. cet. ) [*]( 29* )

452
doctoris uirtus! — eadem hora credit, baptizatur, fidelis et sanctus est ac magister de discipulo: plus in deserto fonte ecclesiae quam in aurato templo repperit synagogae.