Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in psalmo quoque centesimo octauo decimo: cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. et in descriptione iusti uiri, cum eum arbori Dauid, quae est uitae in paradiso, conpararet, inter ceteras uirtutes etiam hoc intulit: in lege domini fuit uoluntas eius et lege eius meditabitur die acnocte. Danihel in fine sacjatissimae uisionis iustos ait fulgere quasi stellas et intellegentes, id est doctos, quasi firmamentum.

aides, quantum distent inter se iusta rusticitas et docta iustitia? alii stellis, alii caelo conparantur, quamquam iuxta Hebraicam ueritatem utrumque possit; ita enim apud eos legimus: qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et, qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.