Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Frater Ambrosius tua munuscula perferens detulit et suauissimas litteras, quae in principio amicitiarum fidem probatae iam et ueteris amicitiae praeferebant. uera enim illa [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (continet p. 442,5 uera-443, 4 conciliant; 443, 12 malens-13 ingerere; 445, 3 inuenit-4 \' fieret; 446, 1 habet-3 insonat; 447, 14 sancta-16 resistit; 449, 7 magis-8 interrogat; 453, 10 facilitate-11 intellegunt; 454, 10 pnerilia—12 nescias; 456, 16 si historiam-457, 2 narrantur; 463,15 nolo-19 indoctus; 463, 19 non sum—464, 2 sunt; 464, 5 discamus-6 caelo; 464,15 nemo-16 nenderet; 464, 17 auaro-18 alt. habet; 465, 1 si habes-9 moriturum). ) [*](G — Neapolitanus VI. D. 59 s. VII (continet partem epistulae -..a p. 459, 14 monebo usque ad finem). ) [*](X ■ = Petropolitanus I. 15 Quarto s. - VIIi-IX. ) [*](H = Monacensis lat. 6299 s. VIII-IX (continet epistulam usque ad p. 460, 14 cuangelium). ) [*](P = Cenomanensis 126 s. IX. ) [*](Z = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 356 s. IX-X. ) [*](S = Vindobonensis lat. 746 s. XIII. ) [*](2 incipit ad paulinum F in nomine dei summi incipit aepistola bironimi ad pulinum (sic) hironimus in opido stridonis hanc aepistolam sub theodosio imperatore scripsit X incipit epistula hieronimi de cano ad paulinum. haec inscriptione hiero de can. sed aliquid auctoribus esse traditura auctorum enim mose quandocumque suam personam demonstrant initis demonstrare librorum et non scriptionibus nt paulum seruus xpi illu et ceter. hieronimum enim hanc epl scripsisse non dubitamus. nunc uerocertum difinimus locum H item ad paulinum presbyterum de studioscripturarum P incipit hieronimi ad paulinum pbr de omnibus dininaehystoriae libris I item epla sancti hieronimi secunda ad paulinum presbyterum de omnibus dinine historie libris. scripsi ego manu D item ierrai efla secunda ad paulinum pbrm de de (sic) omnibus diuinis istorie libris S, titulus cum priore epistulae parte excidit in G 3 tua XH tua mihi cet. adferens H detullit X et] simul X, om. H 4 in XHP a cet. amic.] alloquu(cui/)tionis XH iam probatae S 5 iam om. HDS et net. P fidei et uet. ZDS, om. XH amic.] add. tunc X, add. iam tunc H perferebant X illa eet uera nec. P uere 2T )

443
necessitudo est, Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia corporum tantum, non subdola et palpans adulatio, sed timor domini et diuinarum scripturarum studia conciliant.

legimus in ueteribus historiis quosdam lustrasse prouincias, nouos populos adisse, maria transisse, ut eos, quos ex libris nouerant, coram quoque uiderent. sic Pythagoras Memphiticos uates, sic Plato Aegyptum et (propter) Archytam Tarentinum eam quoque oram Italiae. quae quondam Magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragrauit, ut, qui Athenis magister erat et potens cuiusque doctrina Academiae gymnasia - personabant, fieret peregrinus atque discipulus, malens aliena uerecunde discere quam sua aliis inpudenter ingerere.