Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Vestes pullas aeque uita ut candidas; ornatus et sordes pari modo fugiendae, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. non absque amictu lineo incedere, sed pretium uestium linearum non habere laudabile est; alioquin ridiculum et plenum dedecoris referto marsuppio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari.

sunt, qui pauperibus parum tribuunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu elemosynae quaerunt diuitias: quae magis uenatio appellanda est quam elemosyna. sic [*]( 1 comuiuia G colloquia S 2 euripiden P (en ex on) eurupidem K uripidem H euripidem cet. maenandr. G menendr. D memandr. HP medr. Za.c. 3 in alio B socratem GHD epichurum Gp.cm2 epi(yiZ)corum KH epycurum 2 (ycii ex ico m.2) 4 disserens H aetatem H 5 esse Gk atque his om. S quanto 2DB tantos K quantos is S 6 plausos K plansos H plausu ZIJB et] ac 2 clamore ZDB mouit P mouebat B mouebant 2D enim om. ΣDB discipulos ZDkB 7 habentes D habens B (s ex tes) abeuntes 2 teatro Pa.c.B theatrum ka.c. non om. k 8 didicerant l:DkB 9 pullas ex pollntas mHe aequa K aeque similiter k uitemus (s supra ras. viS) e deuita 2p.c.m2, om. k et] ut Dk,2p.c.m2Ba.c.m2 enim et e sordis e 10 fugiende e (e eas i m2) refugienda Kll contempnenda k; add. sunt S- gloriare dolet K 11 amicto eGa.c.m2H2 linio K uestium om. e 12 alioqui S 13 ded.} add. est eG marsupio 2a.c.m2kB orarinmue Ka.c.m2 14 gloriari] ai gloriam in mg. m22 gloriaris KH patrum H paulum S 15 et s. l. 2B ele(elyPa.c.aeli Hhele kB)mosinae GH,Pa.c.,ΣkB helemosyne D quaer.—elem. in mg. inf. K, om. H quaerant Dk quernnt (unt in ras. m2) B, om. P 16 est appellanda D est] 8. I. add. magis m2K (h)elemosyna PD (h)elemosina 2kB elemosynac\' Gelimosinae K eleemosynae genus p )

431
bestiae, sic aues, sic capiuntur et pisces: modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo sacculi protrahantur. scit episcopus, cui commissa est ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. melius est non habere, quod tribuam, quam inpudenter petere.

sed et genus adrogantiae est clementiorem te uideri uelle, quam pontifex Christi est. non omnia possumus omnes. alius in ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, alius auris, uenter et cetera. lege Pauli ad Corinthios: diuersa membra unum corpus efficiunt. nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil nouerit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem. multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.