Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ego fame torqueor et tu iudicas, quantum uentri meo satis sit? aut diuide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. nolo sub occasione mea sacculus tuus plenus sit. nemo me melius mea seruare potest. optimus dispensator est, qui sibi nihil reseruat..

Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam uirginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Bethlem ora; reserare et confodiendum me linguis omnium prodere. aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum aduersum nos maledicorum tela torquenda.