Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

numquam unum redoleas, ne audias illud philosophi: \'hoc non est osculum porrigere, sed propinare\'. uinolentos sacerdotes et apostolus damnat et uetus lex prohibet. "qui altari seruiunt, uinum et siceram non bibant. sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, siue illa fermento conficitur sine pomorum suco aut faui decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur. quidquid inebriat et statum mentis euertit, fuge similiter ut uinum.

nec hoc dico, quod dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus uini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica uini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et ualitudinis et corporum qualitates exigimus in potando. quodsi absque uino [*]( 3? 4 cf. I Tim. 3, 3. Tit. 1, 7 5 cf. Leu. 10, 9 etc. 12 cf. Matth. 11, 19 13 cf. I Tim. 5, 23 ) [*]( 1 conf.] sperare H est enim k sperarct N sapere ka.c.m2 alt. in s. I. m2K deo N 2 \'princibus Pk liumq.] uir rcligiosua numq. E uincere doleas (in mg. at uinum redoleas) 2 uino Nk redoleat e nec HD 3 audiat eD phylosopbi e osc.] poculum ep.c. 4 prop. uulnus H uinum prop. S 5 altario ZDNkB deseruiunt S sicera Kk 6 bibunt P bibent Z haebreo K ebreo P 7 qua Zp.c.N inebriari ZN,ka.c.m2 inhebriari D,B (corr. -re) illa K illa quae cet. frumento N conficiuntur H 8 succo Za.r.Bp.c. aut-expr. in mg. inf. Z cum faui s dequo(qoB)qun(quBcuk)ntnr DkB dequoquantur H dulce ZD et] aut H barbaricam H; add. s. l. faciunt K 9 licorem ka.c.m2B liquore H 10 pinguor (sic) aqua H pingnor Ba.c. colatur Z colator H colorantur (u exp.) B coloratur eet. inhebriat B,Zkp.c.m2 11 auertit B sim. fugiamus e fuge s. l. Z ut] et H ueninum Kp.c.m2 12 quo H ut N dei om. e a nobis dei K creat. a nobis N a om. H 13 est appellatus (app. est e) eZDNJcB timoteo B sthomacum K stomach H stomacho D,Ba.c. 14 sorbittio H est] sit K modicum e pr. et] ob e pro S, om. HZDNkB aetates P ualitudines eP ualetudinis S tert. et] pro ZDNB 15 qualitatis eK qualitate ZDNB exegimus D extinguimus K -quod H absque] sine e )

435
ardeo et ardeo adulescentia et inflammor calore sanguinis et suculento ualidoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio ueneni est. pulchre dicitur apud Graecos, sed nescio, utrum apud nos aeque resonet: \'pinguis uenter non gignit sensum tenuem\'.