Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus. nunc iam cano capite et arata fronte, ad instar boum pendentibus a mento palearibus frigidus obsistit circum praecordia sanguis. unde et in alio loco idem poeta canit: omnia fert aetas, animum quoque et post modicum: nunc oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerim iam fugit.