Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uidebimus enim eum, sicuti est. hoc enim propter gloriam, quae ibi reuelanda est sanctis eius, dictum est, sicut et in alio loco legimus: a gloria in gloriam; cuius gloriae iam in isto saeculo sancti arrabonem et portiunculam susceperunt: primus Moyses, cuius fulsit facies ualde et radiabat ueluti fulgor aut sol; secundus Helias igneo curru raptus in caelum et ignis detrimenta non sentiens; Stephanus lapidabatur et faciem habebat angeli, quae ab omnibus cernebatur.