Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Heu furor hominum iunctus stultitiae, qui reliquerunt illud, quod in Prouerbiis dicitur: audi, fili, sermonem patris tui et ne abicias legem matris tuae, et [*]( 3 *Gen. 2, 16 9 cf. II Cor. 12, 2-4 13 cf. Gen. 1, 7 17 cf. Gen. 7, 17-24 21 *Prou. 6, 20 ) [*]( 1 spiritalis A.a.c.m2D spirituales B et aquae, quae scripsi et aquae S et quae A quae et D,B in ras. m2 2 uiunntur D ligna] add. sint S 3 par. dei S 4 commedes S commedis AD sunt] add. lignis aliis et arboribus, sicut flumina similia sunt S 5 et om. S 6 alt. et in ras. m2 B uero A plasmatis Ba.c.m2 7 sicut] add. et S non in in ras. ni2 B nrm AD non istum S fantasmate (smate in ras. m2) B fantasmata (alt. ta exp.) A fantasmaticum S 8 origenis Aa.c.m2D accepit ADB 10 terc. cael. ponitur (pon. s. l. m2) B 11 addit salt. et om. BS in om. B 13 contempnat BS 14 fortitudinis Aa.c.m2D 16 terras Ba.c.m2 uirtutis Aa.c.m2D 17 cater. Aa.c.m2 cathar. BS 18 inundare A aperte D 19 abiasi A (ss ex s m2) BS operatus A.a.r. apertus B 20 hen] et AD o S uinctus A (n exp.), Ba.c.m2 22 abic.] dimittas S )

406
conuersi sunt ad errorem et dicunt stulto, ut princeps sui sit, nec contemnunt res fatuas, quae dicuntur a fatuo, sicut scriptura testatur: fatuus autem fatua loquitur, et cor eius uana intellegit!

unde obsecro te, dilectissime, et quasi meis membris parcens propter caritatem, quam in te habeo, precor scribens et orans, ut inpleas illud, quod dicitur: nonne odientes te, domine, odiui et super inimicos tuos tabescebam? inimica et digna odio Origenis uerba sunt et deo repugnantia et sanctis eius, et non ista sola, quae dixi, sed -et alia innumerabilia; neque enim nunc mihi propositum est aduersum omnia Origenis dogmata disputare.

nihil mihi subripuit Origenes nec in mea generatione fuit nec propter aliquas res mundi et hereditatem odium aduersum illum pugnasque suscepi, sed —- ut simpliciter fatear — doleo et ualde doleo uidens plurimos fratrum et eorum praecipue, qui professionem habent non minimam et in gradum quoque sacerdotii maximum peruenerunt, eius persuasione deceptos et peruersissima doctrina cibos factos esse diaboli; in quibus conpletum est illud, quod dicitur: super omnem munitionemludet et escaeeius electaeetcongregabitsicut harenam captiuitatem.

te autem, frater, liberet deus et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres, qui tecum sunt, et maxime Rufinum presbyterum ab heresi Origenis et aliis heresibus et perditione earum. si enim propter unum uerbum aut duo, quae contraria fidei sunt, multae hereses abiectae sunt ab ecclesia, quanto magis hic inter hereticos habebitur, qui tantas peruersitates et tam mala dogmata contra [*]( 1 cf. Esai. 32, 5 3 *Esai. 32, 6 7 *Ps. 138, 21 19 *Hab. 1, 10. 16. 9 , ) [*](1 et om. D suus Ba.c.m2 2 contempnunt codd. res] res si D fatuatas g 3 testantur (n eras.) A et cor] iecor D 4 uana in ras. mZ B 5 membris meis B 7 domine] d S 8 indigna ]J 9 sancti D 11 aduersus B 12 origenis Aa.c.m2D 13 odia (ex odiui m2) A aduersus BS 17 persuasionibus S deceptus D 18 cibus factus D 20 ludet et congregabit scripsi ludit et congregauit codd. 21 arenam A aream B area S 23 rufflnum S ab bis A heresim Aa.c.D 24 ab aliis B 27 habebatur Aa c.in2D tam] tanta Ba.c. )

407
fidem adinuenit, dei et ecclesiae hostis extitit!

inter multa enim mala etiam illud ausus est dicere, perdidisse imaginem dei Adam, cum hoc in nullo penitus loco scriptura significet. si enim ita esset, numquam omnia, quae in mundo sunt, seruirent semini Adam, id est uniuerso generi hominum, sicut et Iacobus apostolus loquitur: omnia domantur et subiecta sunt naturae humanae. numquam enim uniuersa subiecta essent hominibus, si non haberent homines iuxta id, quod uniuersis imperent, imaginem dei.

coniungens autem atque consocians scriptura diuina gratiam benedictionis, quam Adam donauerat, et generationibus, quae ex eo erant, ne qui forsitan maligna interpretatione auderent dicere uni datam gratiam dei et illum solum factum esse ad imaginem dei, qui plasmatus esset ex humo, et uxorem eius, eos uero, qui conciperentur in utero et non ita nascerentur ut Adam, dei non habere imaginem, statim per ordinem iungit et dicit: et uixit Adam annos CCXXX et cognouit Euam, uxorem suam, et peperit ei filium iuxta speciem et iuxta imaginem eius et uocauit nomen eius Seth.

rursumque in decima generatione post annos IICCLXII uindicans deus imaginem suam et ostendens, quod gratia, quam dedisset hominibus, perseueraret in eis, ait: ne comederitis carnem in sanguine; ego enim ulciscar sanguinem uestrum de manu [*]( 4 cf. Gen. 1, 28 6 *Iac. 3, 7 13 cf. Gen. 1. 27. 2, 7. 21-22 16 *Gen. 5, 3. *4. 1 22 *Gen. 9, 4-6 ) [*](1 deij denique s existit B 5 et om. S 7 hum. nat. S 8 homines] hominis D 9 imperarent S 10 conso«ans (ci s. l. m2) B 11 donauerit AJ) 12 grat.-humo] partim in rasura partim in margine m2 B 13 et-dei om. 8 (procul dubio etiam Bml) esse om. B qui] quia AD 14 esse AD ex om. S uxori Ba.c.m2S eius] mid. quam creasset de costa uiri S 15 non s. l. m2 B haberet S 16 dicit] dixit S 17 ducentos triginta annos S annis A 19 sedh A 20 JICCLXII AS duo milia CCLXII D,B (duo mil. add. m2) bis mille ducentos quadraginta duos S 21 gratiam AD perseueret B 22 nec A commederitis A (ri ex re m2) D com(mm 5)edetis BS cum sanguine D in sanguinem S )

408
omnis hominis effundentis illum, quia ad imaginem dei feci hominem.

nec non post alteras decem generationes usque ad Abraham et ab Abraham usque ad Dauid alias generationes XIIII, quae XXIIII generationes simul faciunt annos lreXVIl, spiritus sanctus in tricesimo octauo psalmo, cum quereretur de omnibus hominibus, quod in uanitate ambularent et peccatis essent obnoxii, loquitur: uerumtamen in imagine perambulat omnis homo.

nec non post Dauid etiam sub Salomone, filio eius, legimus tale quiddam super dei imagine nominatum. dicit enim in Sapientia, quae titulo eius scribitur: creauit incorruptum hominem et imaginem suae proprietatis dedit ei. et rursum post annos mille CXI plus minus in nouo legimus testamento, quod non perdiderint homines imaginem dei.

Jacobus\'. enim, apostolus et frater domini, cuins et supra meminimus, instruit nos, ne Origenis laqueis capiamur, habere hominem imaginem et similitudinem dei. nam cum de lingua hominum latius disputasset, adiecit: instabile malum: in ipsa benedicimus deum et patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem dei conditi sunt.

Paulus quoque, uas electionis et qui doctrinam euangelicam sua praedicatione conpleuit, docet nos, quod homo ad imaginem et similitudinem dei conditus sit, [*]( 8 *Ps. 38, 7 11 *Sap. 2, 23 18 *Iac. 3, 8-9 21 cf. Act. 9, 15 ) [*]( 1 illud AD 3 et] usque (cras.) et (corr. ex a) S et ab Ahr. in mg. m2 B 4 dauit S gnationes S XIII S XXII II] qllattuor S 5 annis Aa.c.m2 anni D, om. S nCXVII B IICX et VII S II (duo milia D bis mille S) centum decem et septem ADS trice(n A)simll octauo AD XXXVIII BS 6 de in ras. m2 B cum S 8 imaginem D imagine dei BS perambulant A 9 anb s. I. m2 B 10 imaginem AD ymagine B 11 quae] qua et I) iuscribitur Bp.c.m2 creauit] add. deus S hom. inc. D 12 et im. in mg.mZ B 13 anni D mille om. AD CCCXI uel millenos centenos nndenos S 14 perdiderunt BS homines om. S 15 dei s. 1. B 16 instruet Aa c.m2D instruat Ba.r. ne (s. 1.) in S 18 hominiB S altius B 19 ipsa quippe S pr. et om. S 22 doctr. et eu. B 23 sim. et im. S et cor,.. ex di D )

409
dicens: uir non debet nutrire comam, cum gloria et imago dei sit, imaginem simpliciter suo appellans nomine, similitudinem autem gloriae appellatione significans.