Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud quoque, quod adserere nititur, doleamne an rideam, nescio. doctor egregius audet docere diabolum id rursum futurum esse, quod fuerit, et ad eandem rediturum dignitatem et conscensurum regna caelorum. pro nefas! quis tam uecors et stolidus hoc recipiat, ut sanctus Iohannes baptista et Petrus et Johannes apostolus et euangelista. Esaias quoque et Hieremias et reliqui prophetae coheredes fiant diaboli in regno caelorum?

praetereo friuolam eius expositionem super tunicis pelliciis, quanto conatu quantisque egerit argumentis, ut tunicas pellicias humana esse corpora crederemus. qui inter multa ait: numquid coriarius aut scortiarius erat deus, ut conficeret pelles animalium et consueret ex eis tunicas pellicias Adam et Euae? manifestum est ergo, inquit, quod de corporibus nostris loquatur.

et, si hoc ita est, quomodo legimus ante pellicias tunicas et ante inoboedientiam et de paradiso ruinam Adam loquentem . non secundum allegoriam, sed uere: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea? aut unde adsumptum est illud, quod diuinus sermo testatur: et iniecit deus soporem sUperAdam, et dormiuit; et sumpsit unam de costis eius et adinpleuit pro ea carnem et aedificauit costam, quam tulerat ex eo, illi in uxorem? [*]( 5 cf. Orig. crepl «pxavl fragm. 10 cf. Rom. 8,17 11 cf. Gen. 3, 21 14 Orig. jcept ytyuiv I fragm. 20 Gen. 2, 23 22 *Gen. 2, 21-22 ) [*]( 1 interpretentur AD 2 simplicitate Sp.r. 3 ipse (= ipsae) B 6 essed D fuerat B redituram Aa.c.m2D 7 concessurum Aa.c.m2D 8 hoc] ut hoc g nt] quod g 9 ysaias BS isaias S ieremias B 10 coeredes D regna AD 11 pelliceis et pelliceas Bp.c.m2 13 hum.- 16 pellic. B in mg. m2s, om. cet. 14 coriar. S scoriar. Bm2 scortiar. scripsi scorticar. Bm2 sordiscar. uel stortisar. S 16 adam eras. B et euae (eue B) corpora intelligantur B (del. m2) S 17 ergo] igitur S 19 inohed. DBS de om. A paradi(y D)si AD 21 unde] ne AD 23 super] in D 25 tullerat A ) [*]( 26* )

404
aut quae corpora contegebat Adam et Eua foliis ficus, postquam comederunt de arbore uetata?

quis autem patienter ferat Origenem lubricis argumentationibus resurrectionem carnis huius negantem, sicut declarat manifestissime in uolumiue Explanationum primi psalmi et in aliis multis locis? aut quis audiat in tertio caelo donantem nobis Origenem paradisum et illum, quem scriptura commemorat, de terra ad caelestia transferentem et omnes arbores, quae scribuntur in Genesi, allegorice intellegentem, scilicet quod arbores angelicae fortitudines sint, cum hoc ueritas non recipiat?

neque enim dixit scripturk diuina: \'deposuit Adam et Euam in terram\', sed: eiecit eos de paradiso; et: b a bit are fecit contra paradisum, et non \'abiecit eos sub paradiso\'; et: posuit rumpheam flammeam et cherubin custodire introitum ligni uitae, et non-"ascensum"; et: fluuius egreditur ex Eden, non dixit \'descendit ex Eden\'. iste diuiditur in quattuor principia: nomen uni Phison et nomen secundi Geon.

ego, ego uidi aquas Geon, aquas, quas his oculis carnis aspicerem. iste est Geon, quem Hieremias demonstrat dicens: quid uobis et uiae Aegypti, ut bibatis aquam Geon turbidam? bibi et de magno flumine Eufrate aquas simpliciter, quas manu tangerem et ore sorbirem, non aquas [*]( 1 cf. Gen. 3, 7 12. 13 *Gen. 3, 24 15 *Gen. 2, 10-11. 13 20 *Hier. 2, 18 ) [*]( 1 aut] ut AD quae] quid A (ex qui m2) contegebant Ap.c.m2 2 commed. AS uetata Aa.c.m2D uetita cet. 5 pr. ps. expositionum S 6 audeat AD donante D 8 transferente D et B in mg. m2 arboris Aa.c.m2D genesi si AD genesi sic S 9 intellegentes AD quod scilicet S arboris Aa.c.m2D fortitudinis AD 10 recipiet AD 11 dep.] add. deus S 12 fecit] add. eos S 13 pr. et om. S et non in ras. m2B abiecit in ras. m2B adiecit AD eiecit S ait S eos om. S rompheam Ap.c.m2BS 14 lfameam B cherabim S 15 et non] non dixit S egrediebatur S 16 pr. et alt. edem AS 17 phyaon S fison A 18 secundo Ba.c.m2 secum i Da.c. pr. ego—Geon om. S ecce ego B ego S quas in mg. B 19 carneis oc. S aspicere D aspexi s iherem. S ierem. B 20 uiuatis D 21 uini D eufraten ADB enffraten S 22 manu] add. potes S tangere DS et om. S sor jire D sorberem ABp.c.m2S sorbere S )

405
spiritales. ubi autem flumina sunt et aquae, quae uidentur et bibuntur, ibi consequens est, quod et ficus et alia ligna, de quibus dicit deus: ex omni ligno, quod est in paradiso, comedes, similia sunt fluminibus et aquis. si autem aqua, quae cernitur, uere aqua est, necesse est, ut et ficus uera sit et alia ligna et Adam uerus statim a principio plasmatus in corpore sicut Eua et non in phantasmate et post ruinam, ut uult Origenes, propter peccatum postea corpus acceperit.

sed dicis: (legimus, quod sanctus Paulus raptus situsque ad tertium caelum et usque in paradisum\'. bene dicis: quando ponit (tertium caelum\' et postea addidit \'et in paradisum\', ostendit alibi esse caelum et alibi paradisum. illas uero praestigias quis non statim abiciat atque contemnat dicente Origene de aquis, quae super firmamentum sunt, non esse aquas, sed fortitudines quasdam angelicae. potestatis, et rursum aquas, quae super terram sunt, hoc est sub firmamento, esse uirtutes contrarias, id est daemones? et quomodo legimus in diluuio apertas cataractas caeli et aquas inundasse diluuii, unde aperti sunt fontes abyssi et totus mundus opertus est aquis?