Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec in libris rcspl ap/wv scribuntur, his uerbis legimus et ita locutus est Origenes: sicut enim incongruum est dicere, quod possit filius uidere patrem, sic inconsequens est opinari, quod spiritus sanctus possit uidere filium.

illud quoque quis Origene dicente patiatur, quod animae angeli fuerint in caelis et, postquam peccauerint in supernis, deiectas esse in istum mundum et quasi in tumulos et sepulchra sic in corpora ista relegatas poenas antiquorum luere peccatorum et corpora credentium non templa Christi esse, sed carceres damnatorum?

exin ueritatem historiae allegoriae deprauans mendacio infinita uerba multiplicat et simplices quosque uaria persuasione subplantans nunc adserit animas iuxta Graecam srofJ.°À.°lt(X\'J idcirco uocatas, quia de caelestibus ad inferiora uenientes calorem pristinum amiserint, nunc corpus hoc ob id iuxta Graecos SljAa?, id est \'uinculum\', siue iuxta aliam proprietatem \'cadauer* dici, quia animae de caelo ruerint; a ple-. risque autem secundum uariam Graeci sermonis supellectilem corpus a7]|ja, hoc est \'memoriam\' interpretari, eo quod ita [*]( 5 Origenes irspi ap/uiv I fragm. (non exstat in Rufini translatione. 8. 15. 20 cf. ibid. 12 cf. I Cor. 3, 16 etc. 16 cf. Orig. Jtepl dpy) (Rufinua) II 8, 3 21 cf. Plato Gorg. 493 A. Crat. 400 B ) [*](2 et om. S praeclara et praedicationis AD 3 hoc AD 4 libris] add. qui s. I. m2A APXON codd. 5 origenis Aa.c.m2DS 6 non possit Jip c.m2 7 possit ap. s. B 8 origenem dicentem S 10 sepulcra DB 11 religatas BS penas codd. 12 templa xpi non S 13 exinde S 14 mendacia D mandatico (mendatio m2) A simplicis Aa.c.m2D quoque S 15 asser (i s. I. m2) B Graecam] add. quod corpora carceres dicat A (del.) D 16 ixofi. (scil. uoce <)\'o/ Ψοχήa uerboψύχεσαί deriuata)] itop,. A (sti|i. m2) D ETIMOAOriAN (etimologiam B) quod corpora carceres dicantur (add. ETIMOAOriAN B) BS etymologiam ψυχάς \'to[i ψύχεσαί ςοn S uocitatas D quia] qui D 17 amiserit D hoc om. B 19 cadauer] significatur scil. 1t\'twp.1J. a iriVrsiv deriuatum 20 aarias D snpell. A snppeIl: cet.; add. owjia id est S 21 cr(|i.a] CNMUJ Aa.c.m2lJ CUJMA Ap.c.m2 CEMO BS hoc] Id S mem.] monumentum S an. ita B ) [*]( LIY. Ilieron. Epist. I. ) [*]( 26 )

402
animam in se clausam habeat, quomodo sepulchra et tumuli cadauera mortuorum.

et, si hoc uerum est, ubi est fides nostra? ubi praeconium resurrectionis? ubi apostolica doctrina, quae in ecclesiis Christi hucusque perdurat? ubi illa benedictio ad Adam et ad semen eius et ad Noe et ad filios eius: crescite et multiplicamini et replete terram? iam enim non erit benedictio, sed maledictio iuxta Origenem, qui angelos uertit in animas et de sublimi fastigio dignitatis facit ad inferiora doscendere, quasi deus generi humano non possit animas per nedictionem dare, nisi angeli peccauerint, et tot in caelis ruinae sint, quot in terra natiuitates.

dimittenda nobis est doctrina apostolorum et prophetarum et legis et ipsius domini saluatoris in euangelio pertonantis: e contrario Origenes praecipit et legem dat — ut non dicam: constringit discipulos suos —, ne quis oret in caelum: ascendere, ne peius iterum peccans, quam in terris ante peccauerat, praecipitetur in mundum.