Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uix ergo conpulimus eum et suadere potuimus testimoniis scripturarum et propositione mandatorum dei. et cum ministrasset in sanctis sacrificiis, rursus cum ingenti difficultate tento ore eius ordinauimus presbyterum et isdem uerbis, quibus antea suaseramus, inpulimus, ut sederet in ordine presbyterii.

post haec scripsimus ad sanctos presbyteros monasterii et ceteris fratribus et increpuimus eos, quare non scripsissent super eo, cum ante annum multos eorum queri. audissem, cur non haberent, qui sibi domini sacramenta conficerent, et illum omnes suo poscerent testimonio et grandem utilitatem in commune monasterii testarentur, quare tunc reperta oportunitate non scripsissent nobis neque super ordinatione eius aliquid poposcissent.

Haec ita acta sunt, ut locutus sum, in caritate Christi, quam te erga paruitatem nostram habere credebam, quamquam [*]( 1 nolle D fug.] confugeret B consugeret S 3 dispositione BS diaconis S 4 ut] quod D 5 aduersus B aduersa Da.c. 8 diacones S hos Aa.c.DB 9 forte] forte se (exp.) A liberari g 11 ualde quippe S obtineb. D obteneb. Aa.c.m2 12 se esse B se esse clamitans et graue onus ultra uires suas esse S persuadere S 13 praepositione S 14 ministraret S 15 presbytcrum in ras. m2B hisdem ADS iisdem S 16 ante S sedet B 18 ceteros fratres S increpauimus Bp.c.m2 non scr.] conscr. A 20 coficeret B 22 comune BS 25 acta] gesta BS ut] uel A uelut Ba.r.S 26 nostra Aa.c.m2D )

398
in monasterio ordinauerim et non in paroecia, quae tibi subiecta sit. o uere benedicta episcoporum Cypri mansuetudo et bonitas et nostra rusticitas sensu tuo et arbitratu digna misericordia dei! nam multi episcopi communionis nostrae et presbyteros in nostra ordinauerunt prouincia, quos nos conprehendere non potueramus, et miserunt ad nos et diaconos et hypodiaconos, quos suscepimus cum gratia.

et ipse cohortatus sum beatae memoriae Philonem episcopum et sanctum Theopropum, ut ecclesiis Cypri, quae iuxta se erant, ad meae autem paroeciae uidebantur ecclesiam pertinere, eo quod grandis esset et late patens prouincia, ordinarent presbyteros et Christi ecclesiae prouiderent. numquam autem ego ordinaui diaconissas et ad alienas misi prouincias neque feci quidquam, ut ecclesiam scinderem.

quid ergo tibi uisum est sic grauiter intumescere et iactari contra nos pro opere dei, quod in aedificationem et non in destructionem fratrum factum est? sed 6t illud uehementer admiratus sum, quod meis locutus es clericis adserens te per sanctum presbyterum et abbatem monachorum Gregorium mandasse mihi, he quemquam ordinarem, et ego hoc pollicitus sim dicens: \'numquid iuuenis sum aut canones ignoro?\'