Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam, sed custodia mandatorum dei et obseruatione diligentissima hoc esse, quod dicimur. si enim sancta scriptura loquitur: cIeri eorum non proderunt eis, quae adrogantia clericatus conducere nobis poterit, qui non solum cogitatione et sensu, uerum et sermone peccamus — audiui quippe, quod tumeas contra nos et irascaris et miniteris scribere in extremos fines terrae, ut loca prouinciasque non nominem —, et ubi est dei timor, qui nos debet illo tremore concutere, qui dictus a domino est: si quis irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio?

non quo magnopere curem, si scribus, [*](11 *Hier. 12, 13 17 *Matth. 5, 22 ) [*]( 2 forsitan s. I m2S 3 duc.] add. explicit ad domnionem D ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. -) [*](D = Vaticanus lat. 355356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](S = Vindobonensis lat. 746 s. XIII. ) [*]( 5 epistola (epta D) epiphanii (-ni D) cyprii (cypri A) missa ad iohannem a sancto hieronimo translata (-tam D) AD ept ieronimi (del.) epyphanii cip1 missa ad iohannem episcopum et a sancto ieronimo translata B epiphanii cipri epta missa ad iohannem episcopum a sancto ieronimo translata S 7 epyph. D ephif. A 8 honorem Aa.c.m2D 9 superbia AS,Ba.c.m2 10 hoc esse in ras. m2B dicimus Ba.c.m2 11 clerici DB,Sp.c.m2 quae] quam B in ras. 11128 arrogantiam Bp.c.m2S 12 potuit S 13. alt. et] etiam S 17 est a dom. S suo om. B 1R quo] quod S )

396
quod tibi placuerit — scribebantur enim et epistulae biblinae iuxta Esaiam et mittebantur super aquas, quae cito cum saeculo transeunt —: nihil tibi nocuimus, nihil iniuriae fecimus nec quicquam uiolenter extorsimus.

in monasterio fratrum — et.fratrum peregrinorum, qui prouinciae tuae nihil debuere et propter nostram paruitatem et litteras, quas ad eos crebro direximus, communionis quoque tuae coeperunt habere discordiam -, ne uiderentur quadam duritia et conscientia antiquae fidei ab ecclesia separari, ordinauimus diaconum et, postquam ministrauit, rursum presbyterum, super quo debueras gratulari intellegeųs, quod ob dei timorem hoc sumus facere conpulsi, maxime, cum nulla sit diuersitas in sacerdotio dei et ubi utilitati ecclesiae prouidetur.

nam, etsi singuli ecclesiae episcoporum habent sub se ecclesias, quibus curam uidentur inpendere et nemo super alienam mensuram extenditur, tamen praeponeretur omnibus caritas Christi, in qua nulla simulatio est; nec considerandum, quid factum sit, sed quo tempore et quo modo et in quibus et quare factum sit.

cum enim uidissem, quia multitudo sanctorum fratrum in monasterio consisteret et sancti presbyteri Hieronymus et Uincentius propter uerecundiam et humilitatem nollent debita nomini suo exercere sacrificia et laborare in hac parte monasterium, quae Christianorum praecipua salus est, inuenire autem et conprehendere seruum dei non posses, qui te et, quod graue onus sacerdotii [*]( 1 cf. Esai. 18, 2 16 cf. Rom. 12, 9 ) [*](1 tibi om. S 2 esay. B ysai. S isai. S 3 ne S 4 alt. fratrmu s. l. m2B 5 tuae a nih. AD nih. tuae S debuere Ba.c.m2S debere Aa.c.m2 deberi D deberent ABp.c.m2 7 comunionis BS concordiam S 8 consc. nostra 5 fidei] add. nostrae quam simul habuimus B 10 rursus BS 12 et om. B 13 eccl. ut. B et s. I. m2A si s. l. m2B singulae Ba.c.m2S ecclesiae dcl. m2B ecclesiarum episcopi S (sed singuli ecclesiae episcoporum = £rÇ Ixaato? ziuv \'tij; h- \';t);7jolaç tlttOY.Óltwv) 16 praeponitur BS praeponderetur Engelbrecht; num praepon(i m)eretur? 18 in om. B 20 hieronim. AD iheronim. B ieronim. S 21 nollet Aa.c.m2 22 labore D monasterium B moua- sterii (-ri D) cet. ministerii S 24 possis AD et] eo BS honus DB )

397
nollet suscipere, saepe fugiebat, sed nec alius quis episcoporum facile eum repperiret — unde et satis miratus sum, quomodo dispensatione dei ad nos uenerit cum diaconibus monasterii et ceteris fratribus, ut mihi satisfaceret, quia nescio quid aduersum eos habebam tristitiae —, cum igitur celebraretur collecta in ecclesia uillae, quae est iuxta monasterium nostrum, ignorantem eum et nullam penitus habentem suspicionem per multos diaconos adprehendi iussimus et teneri os eius, ne forte liberare se cupiens adiuraret nos per nomen Christi, et primum diaconum ordinauimus proponentes ei timorem dei et conpellentes, ut ministraret; ualdeque obnitebatur indignum esse se contestans.

uix ergo conpulimus eum et suadere potuimus testimoniis scripturarum et propositione mandatorum dei. et cum ministrasset in sanctis sacrificiis, rursus cum ingenti difficultate tento ore eius ordinauimus presbyterum et isdem uerbis, quibus antea suaseramus, inpulimus, ut sederet in ordine presbyterii.

post haec scripsimus ad sanctos presbyteros monasterii et ceteris fratribus et increpuimus eos, quare non scripsissent super eo, cum ante annum multos eorum queri. audissem, cur non haberent, qui sibi domini sacramenta conficerent, et illum omnes suo poscerent testimonio et grandem utilitatem in commune monasterii testarentur, quare tunc reperta oportunitate non scripsissent nobis neque super ordinatione eius aliquid poposcissent.