Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

moueat manum, figat stilum, commoueat se et, quidquid potest, scriptis ostendat. det nobis occasionem respondendi disertitudini suae. possum remordere, si uelim, possum genuinum laesus infigere; et nos didicimus litterulas. et nos saepe manum ferulae subtraximus, de nobis quoque dici potest: faenum habet in cornu, longe fuge. sed magis uolumus esse discipuli eius, qui ait: dorsum meum posui ad flagella et faciem meam non auerti a confusione sputorum, qui, cum malediceretur, non remaledixit et post alapas, crucem, flagella, blasphemias nouissime pro crucifigentibus deprecatus est dicens: pater, ignosce eis; quid enim faciunt, nesciunt.

et ego ignosco errori fratris; intellego, quia. diaboli arte deceptus sit. inter mulierculas [*](4 cf. Terent. Eun. 264 14 cf. Persius I 115 15 Iuuenalis I 15 16 Horat. sat. I 4, 34 17 *Esai. 50, 6 19 *I Petr. 2, 23 21 *Luc. 23,34 ) [*](1 uoco D transmittendum Sp.e. 3 ego s. I. 2 duco Bp.r. ductito ς S et om. DB 4 gnatonici B gnat(hs.l.)o tinici J ginathonici(-ceZ)ZD Phorm. S 6 ac] hac JD sententiam DB 7 pr. iste s. I. m22 deleret D 8 ut] sic et Bp.c.m.2 10 scnrrarunt D est] add. hoc s. l. m2B paraborum J paraTum Za.c. parasitarum (-orum s) Zp.c.s at barbarorum in mg. m22 11 figat] fatigat D 12 acriptura J,Ia.c. 13 dis(ssZ))ertitudinis 2D rem.] respondere DB aX respondere s. I. m2S uellim Sa.r. uel D 14 praepossum D litteras S 17 uol. mag. 2 19 maledixit JZ 20 post s. I. 2 22 quod J2 23 qua <7 est 2 )

394
sciolus sibi et eloquens uidebatur; postquam Romam mea opuscula peruenerunt, quasi aemulum exhorruit et de me quoque captauit gloriam, ut nullus esset in terris, qui non eius eloquentiae displiceret, exceptis his, quorum potentiae non parcit, sed cedit, immo, quos non honorat, sed metuit. uoluit scilicet homo peritissimus ut ueteranus miles uno rotatu gladii utrumque percutere et ostendere populis, quod, quidquid ipse uellet, hoc scriptura sentiret.

dignetur igitur nobis sermonem suum mittere et non reprehendendo, sed docendo garrulitatem nostram corrigere. tunc intelleget aliam uim fori esse, aliam triclinii; non aeque inter fusa et calathos puellarum et inter eruditos uiros de diuinae legis dogmatibus disputari. nunc libere et inpudenter iactat in uulgus et perstrepit: \'damnauit nuptias\' et inter uteros tumentes, infantum uagitus et lectulos maritorum, quid apostolus dixerit, tacet, utmesolum in inuidiam uocet; cum autem ad libros uenerit et pedem pedi contulerit et uel proposuerit aliquid de scripturis uel audierit proponentem, tunc sudabit, tunc haerebit.

procul Epicurus, longe Aristippus, subulci non aderunt, feta scrofa non grunniet.

et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus, et nostro sequitur de uulnere sanguis. porro, si non uult scribere et tantum maledictis agendum putat, audiat tot interiacentibus terris, fluctibus, populis saltim echo clamoris mei: cnon damno nuptias, non damno coniugium\'. [*]( 20 Verg. Aen. XII 50 sq. ) [*](1 scitulus J 3 in t. esset J2 5 pascit Zp.c.m2 credit (ai cedit in mg. 2) J2 6 ut] et J,2a.c. ueranus J 7 perc. utr. g et] ut D quidq.] quid J2 9 repre(ae)hendo J,2a.c. garr. sed doc. Ba.c.m2 10 intellegit Z 11 fusam D fusos g calatos JB,2a.c.m2 12 legis] legibus J disputare J2 13 damnat S 14 infantium S 16 proposuerat D 18 sndauit D 19 feta om. S scropha DB scofa 2a.c. gruniet Za.c. 20 pater] pariter 2p.c.m2B haut D,Zp.c.m2 aut B,2a.c.m2 debili dextera Z 21 seq. nostro B nostros D 23 interi. in mg. add. B interiacentia J saltem J 24 echo S et hoc codd. laboris J non d. nupt. s. I. B )

395
et ut certius sententiam meam teneat, uolo omnes, qui propter nocturnos forsitan metus soli cubitare non possunt, uxores ducere. ,

LI. EPISTULA EPIPHANIl CVPRII MISSA AD IOHANNEM EPI- SCOPUM A SANCTO HIERONVMO TRANSLATA.

Domino dilectissimo fratri Iohanni episcopo Epiphanius.

Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam, sed custodia mandatorum dei et obseruatione diligentissima hoc esse, quod dicimur. si enim sancta scriptura loquitur: cIeri eorum non proderunt eis, quae adrogantia clericatus conducere nobis poterit, qui non solum cogitatione et sensu, uerum et sermone peccamus — audiui quippe, quod tumeas contra nos et irascaris et miniteris scribere in extremos fines terrae, ut loca prouinciasque non nominem —, et ubi est dei timor, qui nos debet illo tremore concutere, qui dictus a domino est: si quis irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio?