Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Non est grande, mi Domnion, garrire per angulos et medicorum tabernas ac de mundo ferre sententias: \'hic bene dixit, ille male; iste scripturas nouit, ille delirat; iste loquax, ille infantissimus est\'. ut de omnibus iudicet, cuius hoc iudicio meruit? contra quemlibet passim in triuiis strepere et congerere maledicta, non crimina, scurrarum est et paratorum semper ad lites.

moueat manum, figat stilum, commoueat se et, quidquid potest, scriptis ostendat. det nobis occasionem respondendi disertitudini suae. possum remordere, si uelim, possum genuinum laesus infigere; et nos didicimus litterulas. et nos saepe manum ferulae subtraximus, de nobis quoque dici potest: faenum habet in cornu, longe fuge. sed magis uolumus esse discipuli eius, qui ait: dorsum meum posui ad flagella et faciem meam non auerti a confusione sputorum, qui, cum malediceretur, non remaledixit et post alapas, crucem, flagella, blasphemias nouissime pro crucifigentibus deprecatus est dicens: pater, ignosce eis; quid enim faciunt, nesciunt.

et ego ignosco errori fratris; intellego, quia. diaboli arte deceptus sit. inter mulierculas [*](4 cf. Terent. Eun. 264 14 cf. Persius I 115 15 Iuuenalis I 15 16 Horat. sat. I 4, 34 17 *Esai. 50, 6 19 *I Petr. 2, 23 21 *Luc. 23,34 ) [*](1 uoco D transmittendum Sp.e. 3 ego s. I. 2 duco Bp.r. ductito ς S et om. DB 4 gnatonici B gnat(hs.l.)o tinici J ginathonici(-ceZ)ZD Phorm. S 6 ac] hac JD sententiam DB 7 pr. iste s. I. m22 deleret D 8 ut] sic et Bp.c.m.2 10 scnrrarunt D est] add. hoc s. l. m2B paraborum J paraTum Za.c. parasitarum (-orum s) Zp.c.s at barbarorum in mg. m22 11 figat] fatigat D 12 acriptura J,Ia.c. 13 dis(ssZ))ertitudinis 2D rem.] respondere DB aX respondere s. I. m2S uellim Sa.r. uel D 14 praepossum D litteras S 17 uol. mag. 2 19 maledixit JZ 20 post s. I. 2 22 quod J2 23 qua <7 est 2 )

394
sciolus sibi et eloquens uidebatur; postquam Romam mea opuscula peruenerunt, quasi aemulum exhorruit et de me quoque captauit gloriam, ut nullus esset in terris, qui non eius eloquentiae displiceret, exceptis his, quorum potentiae non parcit, sed cedit, immo, quos non honorat, sed metuit. uoluit scilicet homo peritissimus ut ueteranus miles uno rotatu gladii utrumque percutere et ostendere populis, quod, quidquid ipse uellet, hoc scriptura sentiret.

dignetur igitur nobis sermonem suum mittere et non reprehendendo, sed docendo garrulitatem nostram corrigere. tunc intelleget aliam uim fori esse, aliam triclinii; non aeque inter fusa et calathos puellarum et inter eruditos uiros de diuinae legis dogmatibus disputari. nunc libere et inpudenter iactat in uulgus et perstrepit: \'damnauit nuptias\' et inter uteros tumentes, infantum uagitus et lectulos maritorum, quid apostolus dixerit, tacet, utmesolum in inuidiam uocet; cum autem ad libros uenerit et pedem pedi contulerit et uel proposuerit aliquid de scripturis uel audierit proponentem, tunc sudabit, tunc haerebit.