Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ipse quoque Iouinianus, aoffpatpso:; aTpafAjwttoc, iustissime proclamabit: \'quod me damnent episcopi, non est ratio, sed conspiratio. nolo mihi ille uel ille respondeat, quorum me auctoritas opprimere potest. docere non potest. scribat contra me uir, cuius et ego linguam intellego; quem cum uicero, omnes homines simul uicerim. ego eum bene noui — experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam —: fortis est et in disputando. nodosus et tenax et qui obliquo et acuminato pugnet capite.

saepe de nocte usque ad uesperam contra nos in plateis clamauimus; habet latera et athletarum robur et belle corpulentus est. uidetur mihi occulte mei dogmatis esse sectator. praeterea numquam erubescit nec considerat, quid, sed, quantum dicat; et in tantam opinionem uenit eloquentiae, ut soleant dicta eius cirratorum esse dictata. quotiens me iste in circulis stomachari fecit et adduxit ad j coleram, quotiens conspuit et consputus abscessit!

sed haec uulgaria sunt et a quolibet de sectatoribus meis possunt fieri: j [*]( 12 Verg. Aen. XI 283 sq. 20 cf. Persius I 29 ) [*]( 3 accipit B 6 aavtss] mUNQtJUC B 01 E 01 J OT D UUT B OT g\' CTNrPAfiEi D CINrPA<I>ETC J CINAPA<l>ETC E CUrpA<PHiC B CJUp.pellamus B CUpellamus D appellamur g a talii D attilio g 7 iust.] id ei iust. S proclamauit DB 8 dam(pB)iiBiit DB 10 scribit D 11 quemcumque D homines om. B 12 uicerem JS uicerimus D eum] enim S 13 clypeum JS hast. torq. J astam DB 14 et qui] qui et B 15 arcuato g cap. pugn. B uesperum Z 16 clamauit g atletarum B ad letarum 2a.c.m2D ad lazarum Sp.c.mZ 17 robor E uelle Sp.c.DB ualde Z in mg. m2 occultae J,Da.c.m2 occultus Dp.c.m2 18 sectatur D erubescet D 19 tantam] tantum Ja c. uen. op. S 20 scirratorum B 22 choleram S 23 et s. 1. Z de s. I. Z )

393
ad libros prouoco, ad memoriam in posteros transmittendam. loquamur scriptis, ut de nobis tacitus lector iudicet, ut, quomodo ego discipulorum gregem ducto, sic et ex huius-nomine Gnathonici uel Formionici uocentur\'.

Non est grande, mi Domnion, garrire per angulos et medicorum tabernas ac de mundo ferre sententias: \'hic bene dixit, ille male; iste scripturas nouit, ille delirat; iste loquax, ille infantissimus est\'. ut de omnibus iudicet, cuius hoc iudicio meruit? contra quemlibet passim in triuiis strepere et congerere maledicta, non crimina, scurrarum est et paratorum semper ad lites.

moueat manum, figat stilum, commoueat se et, quidquid potest, scriptis ostendat. det nobis occasionem respondendi disertitudini suae. possum remordere, si uelim, possum genuinum laesus infigere; et nos didicimus litterulas. et nos saepe manum ferulae subtraximus, de nobis quoque dici potest: faenum habet in cornu, longe fuge. sed magis uolumus esse discipuli eius, qui ait: dorsum meum posui ad flagella et faciem meam non auerti a confusione sputorum, qui, cum malediceretur, non remaledixit et post alapas, crucem, flagella, blasphemias nouissime pro crucifigentibus deprecatus est dicens: pater, ignosce eis; quid enim faciunt, nesciunt.