Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Magistrum autem pueri tui, de quo dignatus es rescribere, quem plagiatorem esse eius non dubium est, saepe Euagrius presbyter, dum adhuc Antiochiae essem, me praesente corripuit. cui ille respondit: \'ego nihil timeo\'. dicit se a domino suo fuisse dimissum et, si uobis placet, ecce hic est; transmittite eum, quo unltis. arbitror me non peccare, si hominem uagum non sinam longius fugire. quapropter quia ego in hac solitudine constitutus non possum agere quod iussisti, rogaui carissimum mihi Euagrium, ut tam tui quam mei causa instanter negotium prosequatur. [*]( 1 poll. posco B ind. michi B 2 multis 111 (corr. m2) ne 7) sic om. B ait Mp.c. 3 incipiat C incipit S sibi] add. plus s 4 es om. L rescribe Za.c. scribere CB 5 esse eis C eius esse B sis euagr. B 6 esse C praesentem DlII (m exp.), C 8 fuisse] esse B 9 transmitto M (o ex e m2), C eum om. s arbitror LΣΒΒ in hoc arb. cet. 10 fugire L,ΣΒα.c. fugere cet. quam (m cras.) praeter L 11 hanc L 12 mihi] meum 33 13 proseq.] add. obto te ualere in domino B cupio te ualere in ipo S epits hler ad florentinum de ortu amicitiae M )

24