Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ob hoc et ego obsecro et, ut tu petas, plurimum quaeso, ut tibi beati Reticii Augustodunensis episcopi commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore disseruit. scripsit mihi et quidam de patria supra dicti fratris Rufini Paulus senex Tertulliani suum codicem apud eum esse, quem uehementer repoposcit. et ex hoc quaeso, ut eos libros, quos non habere me breuis subditus edocebit, librarii manu in charta scribi iubeas.

interpretationein quoque psalmorum Dauiticorum et prolixum ualde de synodis librum sancti Hilarii, quae ei apud Treueris manu mea ipse descripseram, aeque ut mihi transferas peto. nosti hoc esse Christianae animae pabulum, si in lege domini meditetur die ac nocte. ceteros hospitio recipis, solacio foues, sumptibus iuuas; mihi si rogata praestiteris, multa largitus es.