Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In ea mihi parte heremi commoranti, quae iuxta Syriam Sarracenis iungitur, tuae dilectionis scripta sunt perlata, quibus lectis ita reaccensus est animus Hierosolymam proficiscendi, ut paene nocuerit proposito, quod profuerit caritati. nunc igitur, quomodo ualeo, pro me tibi litteras repraesento. etsi corpore absens, amore et spiritu uenio inpendio exposcens, ne nascentes amicitias, quae Christi glutino cohaeserunt, aut temporis aut locorum magnitudo diuellat. quin potius foederemus eas reciprocis epistulis; illae inter nos currant, illae se obuient, illae nobiscum loquantur. non multum perditura erit caritas, si tali secum sermone fabuletur.