Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Erubescat calumniator meus dicens me prima damnare matrimonia, quando legit: non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, octogamos. aliud est non damnare, aliud praedicare; aliud est ueniam concedere, aliud laudare uirtutem. si autem in eo durus uideor, quia dixi: quidquid aequaliter licet, aequa lance pensandum est, puto non me crudelem iudicabit et rigidum, qui alia loca uirginitati et nuptiis, alia trigamis et octogamis et paenitentibus (scortatoribus) legerit praeparata.

Christum in [*]( 7 adu. Ioii. I 15 *I Cor. 6, 12. 10, 23 ) [*]( 1 tollerabilius ADxIr alt. est s. I. m2 B 2 facesset D facescat A cessat 7?,sac. calumniam Efia.r. et] add. de KAD\'l\' 3 et] add. de KT libet AD disputabimus KD primo] add. sed AD,Ils.l.,% in mg. 4 dix.] add. tolerabilius est A (-11-) D, Ils s. 1. i esse] add. melius B ad prim. in mg. m2 E matrimonium B omnibus 77 6 digamiae et trigamiae Aa.c.D digamie (corr. -a) et trigamia Jl denique—disp. in mg. m2 77 7 disputatione y hac] hec sa.c. hic šp.c. h* (= hoc) B ac D a KT signabimus D 8 alt. non ex nam m2 1]\' digamus-trigamus D 9 octogamus D 10 etiam om. B 12 aequa Es aequali cet. 14 digamus D immo nec] et S 15 trigamus D et-octog. om. AD octog.] neque octog. B 16 est praed. § 17 est laud. K durus in eo AD 18 aequa E?5 aequali (.le y -lit D) cet. 19 me non KI\' iudicauit E quia A 20 et paen. om. B tert. et om. Ef5 21 scort. addidi coll. lin. 10, om. codd. legeret Aa.c.m2D )

364
carne uirginem, in spiritu monogamum, quod unam haberet ecclesiam, noster in reliquis sermo testatus est: et crediti sumus nuptias condemnare! damnare dicor nuptias, cuius hic sermo est: nullique dubium est sacerdotes de Aaron et Eleazar et Finees stirpe generatos. qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum contenderemus matrimonia reprobanda. Tatianum, Encratitarum principem, qui abicit matrimonia, reprehendimus, et ipsi nuptias condemnamus?

rursumque, ubi uirgines et uiduas conparo, quid de nuptiis senserim et quomodo tres gradus uirginitatis uiduitatisque et continentiae et coniugii fecerim, declarant ipsa, quae scripta sunt: nonnego beatas esse uiduas, quae ita postbaptismum manserint, nec illarum detraho merito, quae cum uiris in castitate perdurant, sed sicut hae maioris apud deum praemii sunt quam nuptae coniugali officio seruientes, ita et ipsae aequo patiantur animo uirginitatem sibi praeferri.